Articulus 9
Articulus 9
An satisfaciens in peccate mortali satisfecerit ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 2, in fine: "Longe videtur hoc a ratione, et Ecclesiae consuetudine : que pro eodem peccato, nisi reiteretur, nulli bis poenitentiam emponit."
i. Ponamus enim, quod sacerdos injunxerit alicui, quod iret ultra mare, vel quod daret centum marcas argenti: et periiciat iter, vel det argentum in mortali peccato, Ecclesia ei non injungit ut iterum hoc faciat: ergo ipse est absolutus: ergo explevit poenitentiam: ergo non tenebatur hoc facere in charitate.
2. Item, Precepta Dei non includunt gratiam, ut multi dicunt: quia non pre- cipitur nisi actus: ergo sacerdos non intendit, quod perficiat poenitentiam existens in charitate : si ergo non existens in charitate hoc impleat, videbitur esse absolutus.
Sonurio. Credimus, quod si aliquis in peceato existens, solvat quod injunctam est, non oportet, quod postquam pcenituerit, iterum solvat: sed tamen oportet quod conteratur, et confiteatur, et satisfaciat de eo quod non fecit injunctum co modo quo debuit. Non ergo proprie satisfecit, ut videtur: quia con= tritio et satisfactio respiciunt peccati dimissionem quantum ad essentiam, pro qua dimissione debet homo fieri gratus Deo: et ideo non possunt fieri sine cha- ritate: sed differunt, quia contritio non solum fit in charitate, sed ex charitate, cum per eam deleatur culpa, ad cujus deletionem exigitur motus liberi arbitrii informatus gratia. Sed licet necesse sit quod satisfactio sit in charitate, non tamen necesse est quod semper fiat ex charitate. Sed confessio non respicit dimissionem peccati per se, sed solum dispositionem ad dimissionem culpe, quia fit ministro Ecclesia, ut cognoscat quanta et quae sit culpa, ut sic injungat poenam debitam. Ideo in peccato existens potest solvere debitum, sed non satisfacere : guia solutio tantum respicil quantitatem debiti, sed satisfactio hance respicit, et adhuc dicit ut fiat secundum voluntatem beneplaciti ejus cui fit.
non ad criminis veniam, sed ad operis pravi desertionem referendum est: ut ideo pars civitatis dicatur complui, quia ab actu et delectatione peccati cui ante serviebat, modo cessat : non quod ejus veniam habeat. Vocaturque pluvia illa talis continentia qua ab opere peccati revocatur : quia ex fonte gratia Dei id cordi instillatur, ut vel sic paulatim ad poenitentiam veniat: vel eo minus a Deo puniatur qui diuturniori delectatione et actu peccati majus sibi accumulasset tormentum. Si vero ad indulgentiam reatus pluvia referatur, Evangelice sententive contraire videbitur *. Si enim propter misericordiam qua quis proximo suo non miseretur, etiam quae dimissa sunt, replicantur ad ponam: multo magis qua nondum sunt dimissa propter odium fraternum ad ponam reservari probantur. Et si ille qui arbiter sue voluntatis conslitutus est, non potest inchoare novam vitam, utait Augustinus, nisi pceniteat Cum veteris vite: quomodo ad novitatem indulgentiae perveniet, qui odii vetustatem non deposuit?
Illud etiam quod Ambrosius ait: "Et si fides desit, poena satisfacit, etc.," non de fide intelligitur, qua creditur in Deum, sed de consciep. tia delicti. Deest enim fides, cum conscientia peccati non subest. Nam cum delicta omnia nemo intelligat, est aliquando in homine peccatum Cujus non habet conscientiam. Unde Apostolus : "Nthil mihi conscius sum, seq nonin hoc justificatus sum". Cum ergo quis flagellatur pro peccato Cujus non est conscius, si patienter fert poenam et humiliter amplectitur, cogitans se forte peccatum habere quod non intelligit, et pro eo puniri a Deo, poena illa satisfacit et relevat gravatum. Ad hoc autem quod objicitur de satisfactione illa : si satisfactio non fuit, iterum imponenda est. Si vero ite. rum imponenda non est, satisfactio fuit: et si satisfactio fuilt, veniam impetravit. Responderi potest satisfactionem ideo non fuisse, quia ille dignos fructus poenitentia non fecit. Est enim satisfactio poenitentia, ut ait Aygustinus, peccatorum causas excidere, nec suggestionibus' eorum aditum indulgere *. Item, Sane qui scelerate vivunt, nec curant talem vitam moresque corrigere, et inter ipsa facinora sua eleemosynas frequentare non cessant : frustra ideo sibi blandiuntur, quia Dominus ait: Date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis *. Hoc enim quam late pateat non intelligunt. Multa enim sunt genera eleemosynarum : quae cum facimus, adjuvamur. Non solum qui dat esurienti cibum, sitienti potum, et hujusmodi : sed etiam qui dat veniam petenti, eleemosynam dat: et qui emendat verbere in quem potestas datur vel coercet aliqua disciplina, vel orat ut ei peccatum dimittatur, eleemosynam dat : quia misericordiam prestat. Multa enim bene * prastantur invitis, quando eorum consulitur utilitati et non voluntati : sed ea major est qua ex corde dimittimus quod in nobis quisque peccavit °. Minus enim magnum est erga eum esse benevolum qui tibi nihil mali fecit. [lud multo grandius ut tuum etiam inimicum diligas, et ei qui tibi malum vult, et si potest facit, semper bonum velis faciasque quod possis. Quod ergo Dominus ait : Date eleemosynam ;: et omnia munda sunt vobis : itane intellecturi sumus, ut non credentibusin Christum munda sint omnia, sieleemosynas istas dederint ? Qui enim vult ordinate eleemosynam dare, a se debet primum ° incipere, et eam primum sibi dare. Est enim eleemosyna opus misericordie : verissimeque dictum est, Miserere anime luxe placens Deo +. Non ergo se fallant, qui per eleemosynas largissimas fructuum suorum vel pecunie impunitatem se emere e& stimant, in peccatis permanentes : quae ita diligunt, ut in eis optent versari. Qui autem diligit iniquilatem, odit animam suam*: et qui odit animam suam, non est misericors ei, sed crudelis. Diligendo quippe eam secundum seculum, odit eam secundum Deum. Si ergo vult ei dare eleemosynam per quam fit munda, odiat eam secundum seculum, et diligateam secundum Deum. Hac eleemosyna, quam sibi homo primitus debet, mundantur interiora. Ad quod hortans Christus ait: Mundate quae intus sunt *. Immundis enim nihil est mundum : sed polluta sunt eorum mens et conscientia, ut ait Apostolus . Immundi vero suntomnes, quos non mundat fides, qua creditur in Christum : de qua scriptum est, Mundans fide corda eorum +. Sed ne istas eleemosynas quae fiunt de fructibus terre, respuere Christus videretur: Hac, inquit, oportuit facere, scilicet judicium, et charitatem Dei : et clla non omittere *, id est, eleemosynas fructuum terrenorum.
Ex his datur intelligi, quod in peccato mortali permanentes, etsi eleemosynas largas faciant, non tamen per eas satisfaciunt: quia inordinate agunt, dum a se non incipiunt. Nee proprie dicitur eleemosyna tale opus, dum sibiipsis crudeles existunt, non placentes Deo. Non ergo dicenda est illa peccati satisfactio, quam quis agit pro uno peccato, dum perdurat in allero. Quia nihil prodest jejunare, et orare, et alia bona agere, nisi mens revocetur a peccato: et si aliquando conversus tacitum péccatum sacerdoti fuerit confessus, de utroque imponenda est ei satisfactio : quia de primo condigne non satisfecit.
On this page