Articulus 10
Articulus 10
Prima questio est de hoc quod dicit, ibi, C, § 4, post initium : "Quia ex fonte gratiae Dei id cordi instillatur, etc."
1. Videtur enim ex hoc quod gratia vel stilla gratia est in peccatore, adhuc in peccato existenti : et cum habens graliam possit satisfacere, videtur, quod satisfaciens non indiget gratia gratum faciente ad hoc ut satisfaciat.
2. Item, Hoc videtur a simili, quod etiam sine gratia hoc possit : quia si quis satisfacere debet homini de lesione, et injungatur ei exsilium, vel jejunium, vel aliquid tale: non requiritur utrum in statu gratiae persolvat pesnam, vel non, dummodo solvat eam : ergo videtur, quod similiter est satisfaciendum Deo.
3. Item, Restilutio est pars satisfactionis, et ipsa potest fieri etiam in statu peccati mortalis : ergo et satisfactio.
Quod autem restitutio possit fieri in statu mortalis peccati, probatur, Luc. xix, 8, de Aacheo qui dicit : Si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum : ergo videtur habere propositum.
4, Item, Levit. xxv, 25 : Si attenuatus frater tuus vendiderit possesstunculam suam, etc. Et sequitur, Vy. 26 et 27: Sin- autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuertt invenire, computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit. Sed secundum Interlineares ibidem, possessiuncula est conversatio, quae venditur diabolo cum homo mortaliter peccat : et computabuntur fructus satisfactionis ab eo tempore quo vendidit, id est, ab co tempore quo mortaliter peccavit : ergo satisfactio n mortali peccato, vel cum gratia gratis data tantum facta, valere videtur ad de. letionem peccati.
SED CONTRA : 1. Supra habitum est, quod Opera mortua Deo non placent : et non contingit satisfacere nisi per opera Deo placentia : ergo non contingit satisfacere per opera mortua : sed extra gratiam non fiunt nisi opera mortua : ergo extra gra tiam nulla fiunt opera satisfactoria: ergo nulla satisfactio : ergo, etc.
2. Item, Satisfacere plus est quam mereri : quia mereri non dicit nisi opus dignum vita aeterna, et satisfacere dicit hoc et solutionem debiti pene : sed non contingit mereri, quod minus est, sine gratia : ergo etiam non contingit satisfacere, quod majus est, sine gratia.
Soxutio. Hee questio fere determinata est, ubi quesitum est de operibus extra charitatem factis, utrum possint esse opera poenitentia : et ideo hic supponitur quod ibi dictum est, scilicet quod opera peenitenti, sicut et cetera opera in quibus queritur placatio Dei, sint facta secundum voluntatem et acceptionem divinam : acceptio autem Dei non est in nobis ex nobis, nec in opere nostro ex nobis, vel ex opere nostro, sed potius ex eo quod accepimus ab ipso: et hoc est gratum faciens : et ideo oportet talia opera esse facta in gratia gratum faciente.
DiczenpuM ergo ad primum, quod cessatio ab actu peccati, ex timore servili provenit qui est donum Spiritus sancti, et ideo dicitur instillatio a fonte gratiae : et tamen timor servilis non est gratia gratum faciens, sed dispositio queedam ad ipsam.
Ad aliud dicendum, quod sine gratia. non contingit satisfacere, et non est simile: quia dicitur, I Reg. xvi, 7 : "Homo videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor": etideo homini contingit satisfacere secundum faciem, sed non Deo, nisi cor satisfacientis sit reconciliatum Deo.
Ad aliud dicendum, quod restitutio non est pars essentialis satisfactionis, sed preexigitur per modum fundamenti. Unde cum restitutio est de his quae fiunt homini, qui judicat secundum faciem, non semper oportet quod fiat in charitate. Aliter etiam potest dici, et est alia causa ejusdem, quod restitutio non fit nisi in ablatione rerum corporalium, et cum actus simpliciter corporalis sit, non spiritualis, non oportet talem actum fieri in charitate.
Ad uLtTmum dicendum, quod non intelligitur, quod fructus computetur ex tempore quo peccavit, sed potius sic adie quo vendidit, id est, quo ultimo in venditione fuit. Fuit autem ultimo in vendendo quando ullimo fuit in peccato, post quod tempus non fuit in peccato : quia tunc incipiebat converti : ita scilicet, quod prepositio, cuin dicitur a die, notet terminum extra, non intra. Et tune patet, quod non sequitur, quod possit satisfacere manens in mortali peccato.
On this page