Text List

Articulus 11

Articulus 11

An oporteat quemlibet satisfacere qui deliquit ?

ARTICULUS XI. An oporteat quemlibet satisfacere qui deliquit ?

Deinde queritur de haec quod dicit, ibi, C, §2: "Est enim satisfactio penifeniie, ué ait Augusiinus, peccatorum causas excidere, etc."

Et queruntur hic tria, scilicet an conveniat satisfacere ? Secundo, De diffinitione satisfactionis hic posita. Tertio, Qualiter opus satisfactionis diftab allis partibus poenitentia, scilicet opere confessionis, et campunctionis ?

Ad primum sic proceditur : 1. Satisfacere mensuratur ad aliud ad quod terminatur satisfactio : quod patet : quia hic qui satisfacit leso, mensurat hoc quod facit ad quantitatem lesionis quam intulit, et similiter ille qui satisfacit damnificato. Ht eodem modo qui satisfacit Creatori. Ergo satisfacere non est, nisi quale impendatur damno vel lesioni : sed nullus potest aequale impendere lesioni, et ingratitudini Dei quam infert peccando: ergo nullus potest satisfacere.

2. Item, Magis tenetur satisfacere qui ledit majestatem regis vel principis, quam qui ledit aequalem sibi : ergo in infinitum magis tenetur qui offendit infinite altiorem majestatem, quam sit regis vel principis : sed quilibet peccans mortaliter, offendit infinite alliorem majestatem, quam sit regis vel principis : ergo in infinitum tenetur : sed constat, quod non potest solvere infinitum : ergo non potest satisfacere.

3. Ttem, Isa. uxiv, 6: Quasi pannus menstruate universe sustitiae nosire. Ergo non sunt satisfactoriae : et non possuimus aliter satisfacere nisi operibus justitiae : ergo cum illa non hebeamus, videtur quod satisfacere non possumus.

4, Item, Si aliquis duas habet rationes debiti, scilicet quod sit servus qui nihil potest possidere nisi nomine et jure domini, et ita contraxerit mutuum ab eodem, vel alio : sitotum quod habet debet solvere pro una debiti ratione, non potest aliud solvere debitum: sed sic est de quolibet homine: quia ipse ex conditione nature debet Dec quidauid est, et quidquid potest : ergo pro peecatis non hahet quod reddat: sed omnis satisfaciens aliquid reddere debet: ergo nullum hominem contingit satisfacere pro peccatis.

SED CONTRA 4. Osee, xiv, 3: "Omnem aufer iniguilaiemt, accipe bonum : et reddemus viluie labiorum nostrorum." Ergo contingit reddi : ergo satisfacere.

2. Item, Matth. xvm, 26: "Patientiam habein me, et omnia reddam tibi."

Souurio. Dicendum, quod duplex est satisfactio, scilicet secundum esequale juris, et secundum arbitrium ejus cui facta est injuria. De prima satisfactione non contingit satisfacere Deo ab aliqua creatura pura: sed de secunda contingit, quia contingit Deo solvere pro peccato quod exigita nobis. Unde, Michee, v1, 6: Quid dignum offeram Domino, etc. ? Et sequitur, ¥. 8 : Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid, etc.

Et per hoc patet solutio ad duas rationes primo inductas, quae procedunt ac si satisfactio pro peccatis sit secundum aequale juris quod mensurat inter damnum illatum, sive inter injuriam patientis et agentis.

Ad aliud dicendum, quod justitiae nostre dupliciter considerantur, scilicet in comparatione ad nos, et in comparatione ad gratiam informantem quam habemus a Deo. Et primo modo humiliando dicit Isaias, tx1v, 6, quod universe justitia nostre sunt sicut pannus menstruate, quia multi sunt defectus nostri. Secundo autem modo considerata opera nostra sunt Deo accepta.

Ad aliud dicendum, quod licet totum debeamus quod sumus et possumus ratione conditionis, non tamen totum hoc exigit Deus a nobis quod debemus jure stricto : et ideo secundum suum arbi-

trium possumus satisfacere etiam de peccatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11