Text List

Articulus 28

Articulus 28

An immundis nihil sit mundum ?

ARTICULUS XXVIII. An immundis nihil sit mundum ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 2, ante finem: "Immundis nihil esi mundum, etc."

Hoc enim videtur falsum : quia 1. Peccatores corpus Christi sumunt: et tamen illud mundum est : et multis aliis sacramentis communicant.

2. Item, Creatura per hoc non efficitur immunda, quod ad usum eam habent peccatores : ergo videtur falsum dicere.

Item queritur, Utrum sequatur, immundis nihil est mundum : ergo immundum quod sumunt ?

Et videtur quod sic : quia sicut patet, Levit. xm, passim, inter mundum et immundum nihil est medium : si ergo non est mundum, videtur quod sit immundum.

Soturio. Dicendum cum Apostolo, quod immundis nihil est mundum *. Et intelligitur composite, non divise, hoc est, immundis in quantum immundis nihii est mundum : quia munditiae effectus a nullo fit in eis.

Ad primum dicendum, quod corpus Christi non est in eis mundum, quia non facit in eis munditiae effectum : tamen in se mundum est: sicut enim dicitur de Sapientia divina, Sapient. vir, 23, quod propter suam munditiam nihil inguinatum in eam incurrit : ita e converso de istis dici potest, quod propter suam immunditiam, nihil mundum per effectum incurrit in eos.

Ad aliud patet solutio per dicta.

Ad aliud dicendum, quod non sequitur, si eis non sit mundum, quod sit immundum : est enim duplex immunditia, scilicet in se, et quoad nos. Et illa que est reiin se, non habet medium : sed illa quae est quoad nos, habet medium quoad nos. Sicut e contrario omnis homo mundus est in se, vel immundus : et tamen alicui reinon omnis homo mundus est mundus, sicut in panibus propositionis non omnis mundus in se, mundus fuit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 28