Articulus 27
Articulus 27
An verum est illud, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam ?
Deinde queritur de hoc. quod dicitur, ibi, C, § 2, post medium: "Qui diligit miguitatem, odil animam suam, etc." Videtur enim hoc esse falsum_: quia
1. Ad Ephes. v, 29: Nemo umquam carnem suam odio habuit: ergo multo minus animam quae est melior pars hominis.
2. Praeterea, Videtur hoc esse bonum, quod odit eam : quia dicitur, Joan. xu, 25: "Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam". Ergo non videtur crudelis in animam qui odit eam: ergo falsum videtur quod dicitur in Littera.
Solutio. Dicendum, quod peccatum est aequivocationis in diligere, et odire: quia est dilectio affectus, et effeetus : affectus dilectione nemo odit animam : et de illa loquitur Apostolus ad Ephesios. Effectus autem dilectione non diligit animam, qui diligit iniquitatem : quia agit contra animam suam : et de hac loquitur Psalmus ’*.
Ad secunpUM dicendum, quod equivocatio est in verbo anima: quia Christus in Joanne vocat animam, animalem vitam: quam odit, qui delicias fugit, et crucem amplectitur : et ille custodit eam, non in eo quod animal, sed secun- dum quod beatificabilis exuta animalitate in vitam aeternam : hic autem loquitur de anima secundum quod est spiritualis et principalis pars hominis in merendo vel demerendo.
On this page