Articulus 31
Articulus 31
An bonum mortuum factum extra charitatem, potest umquam reviviscere ?
Videtur enim, quod verum dicunt isti quia: 1. Bonum potentius est in agendo, quam malum in destruendo : sed malum destruit bonum ante habitum, non coljunctum malo tantum, sed etiam bonum gratiae per se habitum : ergo multo mé gis bonum sequens revivificat bonum he bitum, quod non fuit conjunctum bono, sed extra charitatem fuit factum.
2. Item, Baptismus sublata fictione operatur salutem : ergo videtur, quod poenitentia similiter debeat facere.
Dicendum ergo, quod isti errant, quia bonum mortuum non potest vivificari : eo quod nihil vivificatur eorum quae moriuntur, nisi possibilitatem ad vitam contrahat ex conjunctione ad aliquid quod perpetuo vivit : sicut per charitatem conjunguaotur bona vite sterne, et corpus cum resurget conjungitur anime : sed bonum extra charitatem factum, nulli talium conjungitur, et ideo numquam potest reviviscere.
Ad primum autem objectum dicendum, quod non est ex defectu boni sequentis, quod non vivificatur, sed potius ex defectu praecedentis, quod non est vivificabile : quia impossibile est ad vitam, ut dictum est.
On this page