Articulus 32
Articulus 32
An bona opera facta extra charitatem diminuant incendium inferni ?
Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, D, ante finem : "Sed aestimandum est fortasse tolerabilius ei futurum judicium, etc."
Videtur hoc esse falsum: 1. In igne enim inferni tantum quisque ardet quantum se combustibilem fecit per peccatum, ut dicit Gregorius : sed illa bona peccatum non diminuunt : ergo tantum comburitur cum _ illis bonis, quantum sine illis.
Si dicas, quod illa peccata diminuunt. Contra : Quidquid est natum aliquid diminuere, habet contrarietatem ad illud : hec bona sic diminuunt peccatum : ergo habent contrarietatem ad peccatum, quod falsum est, cum secum salvetur in eodem subjecto.
2. Item, Quidquid diminuit aliquid, intensum destruet illud, si ipsum est finitum : ergo si haec bona diminuunt peccatum, multiplicata destruent ipsum, quod falsum est et hereticum : ergo et hoc falsum, quod diminuunt incendium inferni.
Soxtutio. Dicendum, quod non diminuunt directe, sed indirecte : sicut dicitur diminuere ignem, qui prohibet ligna imponi : bona enim de genere bonorum assuefaciunt ad bonum, et per consequens elongant a mali consuetudine et appetitu, et ita diminuunt peccatum, quod non fieret si illa bona non essent: et ita diminuendo causam incendii, diminuunt incendium.
Ad EA autem qua objecta sunt, patet solutio : quia procedunt ac si directe diminuerent : et hoc non dicimus.
Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, E, circa medium : "Cummala committimus, sine causa ad memoriam transacta bona revocamus, etc."
Ex omnibus enim prehabitis disputationibus videtur hoc esse falsum : quia sive sint extra charitatem facta, sive in charitate, ostensum est, quod multum valent : ergo non sine causa ad memoriam revocantur.
Sonutro. Dicendum, quod non intendit simpliciter dicere sine causa, sed quoad hoc quod ex eis speretur vita aeterna, si continuat in peccatis. F. Auctoritates alias inducit contra eos qui dicunt de uno peccato poanitentiam agi altero tacito.
Satis arbitror illis esse responsum, qui asserunt de uno crimine poenitentiam agi, et veniam preestari, alio in delectatione retento, vel per confessionem non exposito, qui non modo preemissis auctoritatibus confutantur, sed etiam subditis. Ait enim Augustinus*: Sunt plures quos poenite| peccasse, sed tamen omnino reservantes sibi queedam in quibus delectentur, non animadvertentes Dominum simul mutum et-surdum a damonin liberasse ? : per hoc docet nos numquam nisi de omnibus sanari. Si enim vellet peccata ex parte reservari, habentem septem deemonia perficere potuit, sex expulsis : expulit autem septem ut omnia crimina simul ejicienda doceret. Legionem vero damonum ab alio ejiciens*, nullum reliquit de omnibus, qui liberatum possideret: ostendens quod etsi peccata sint mille, oportet de his omnibus pcoenitere. Numquam enim aliquem sanavit Dominus, quem non omnino liberavit. Totum enim hominem sanavit in sabbato ° : quia et corpus ab omni infirmitate, et animam ab omni contagione liberavit : indicans poenitentem: oportere simul dolere de omni crimine. Scio enim Dominum inimicum omni criminoso. Quomodo ergo qui crimen reservat, de alio recipiet veniam ? Sine amore Dei consequeretur veniam, sine quo nemo umquam invenit gratiam. Hostis enim Dei est dum offendit perseveranter. Quaedam- enim impietas. infidelitatis est, ab illo qui justus et justitia est, dimidiam sperare veniam. Jam enim sine vera poenitentia inveniret gratiam. Pcenitentia enim vera ad baptismi puritatem conatur ducere. Recte enim pcenitens quidquid sordis post purificationem baptismi contraxit, oportet ut absolvat* saltem lacrymis mentis : sed satis durus est, cujus mentis dolorem oculi non declarant. Sed sciat se culpabiliter durum, qui deflet damna temporis, vel mortem. amici, et dolorem peccati non ostendit in lacrymis. Quem ergo pcenitet,. omnino poeniteat. [dem ', Poenitentes, si vere estis poenitentes, et non estis irridentes, mutate vitam, reconciliamini Deo. Pcenitentiam agis, genua figis, et rides : subsannas Dei patientiam. Si poenitentiam agis, pcenitet te: si non poenitet te, non es pesnitens. Si ergo poenitet, cur facis quae male fecisti ? Si fecisse poenitet, noli facere : si adhuc facis, certe non es poenitens. Item, Innocentius secundus : Admonemus fratres nostros, ne falsis peni-. _tentiis laicorum animas decipi, et in infernum pertrahi patiantur. Falsam. autem poenitentiam esse constat, cum spretis pluribus, de uno solo pceni-_ tentia agitur : vel cum sic agitur de uno, ut non discedatur ab alio.
On this page