Articulus 33
Articulus 33
An Deus potest sanare de uno peccato et non de alio?
Incidit autem questio de hoc quod dicit, ibi, F, post initium : "Per hoc docet nos numquam nisi de omnibus sanari, etc."
Item, Medicus corporalis potest sanare de uno morbo, altero relicto: ergo multo magis Deus, qui potentior est medico corporali.
2. Item, Sanatio corporalis signum est sanationis spiritualis in miraculis Domini, ut patet in Littera : sed in Marco legitur, quod caecus quidam secundum quid visum recepit, qui scilicet vidit homines velut arbores ambulantes*: ergo pro parte tempore illo secundum quid etiam et non simpliciter sanatus fuit in mente : ergo non tantum hoc Deus potest facere in corpore, sed etiam in mente.
3. Item, Sicut in opere creationis secundum opinionem plurimorum, scilicet Gregorii, Joannis Chrysostomi, et alio-- rum, Deus primo produxit materiam secundum suam substantiam, et postea distinxit eam et ornavit : ergo videtur, quod similiter possit facere in operibus recreationis, ut scilicet secundum aliquid faciat, et secundum aliquid infectum relinquat.
SED CONTRA : 1. Quidquid Deus secundum suam bonitatem potest facere, potest ab eo aliquis sperare : sed dimidiam veniam nemo ab eo sperare debet, ut dicitur in Littera : ergo dimidiam veniam, non videtur posse facere.
2. Item, Detur quod possit : inde sic, Si curat, per aliquod bonum curat, quod conjungit vite, et fugat mortem : sed cum omnibus talibus bonis datur Spiritus sanctus : ergo cum tali bono datur Spiritus sanctus : sed omnes tales inhabitat Spiritus sanctus, quibus talia bona impartitur : ergo Spiritus sanctus inhabitat talem : sed iterum propter peccatum est inhabitatio demonum : ergo idem homo est inhabitatio demonum, et Spiritus sancti per gratiam, quod est absurdum, et contra Apostolum dicentem : Quae conventio Christi ad Belial? Et, Quis consensus templo Dei cum idolis* ?
Solutio. Dicendum, quod Deus hoc non potest : quia impotentia esset, et non potentia : sicut medicina quae curat morbum dimidium, impotentia est.
Ad primum ergo dicendum, quod nihil eorum gue sunt potentiae et nobilitatis, est Deo impossibile : sed non potest infirma, sicut currere, comedere, mentiri, imperfectus esse, et cetera hujusmodi.
On this page