Articulus 34
Articulus 34
An omnes quos Christus sanavit in cor. pore, sanavit etiam et in anima ?
Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, F, circa medium: "Numquam aliquem sanavit Dominus, quem non omnino liberavit."
4. Glossa super Joan. 1x, 1 et seq. Queritur, Quomodo sine fide istum illu minavit Christus? Ergo videtur, quod cecum illam natum non in toto curavit, quia non nisi extra.
2. Item, Alia Glossa ibidem super illud : Quis es, Domine, ut credam, etc. Jam Dominus lavat faciem inuncti, jam— cordis oculos illuminat : ergo videtur, quod ante non fuit illuminatus : ergo non tunc fuit illuminatus in corde, quando fuit illuminatus in corpore.
Solutio. Puto, quod universaliter verum est quod dicitur hic in Littera, quod scilicet Dominus omnes quos sanavit in corpore, et anima sanos reddi- . dit. Tamen Glossa super Joannem aliter solvit dicens, quod intelligitur de his qui propter peccatum infirmabantur : quia. in illis oportebat prius excludere causam, quam sanaretur morbus : et ideo remota causa, sanati sunt in anima : et remoto effectu, sanati sunt in corpore. Sed puto, quod illa Glossa marginalis est, aut Victorini cujusdam, cujus dicta non sunt magne auctoritatis.
On this page