Text List

Articulus 45

Articulus 45

Qualiter habent se opera restitutionis ad opera poenitentiae ?

ARTICULUS XLV. Qualiter habent se opera restitutionis ad opera poenitentiae ?

Ultimo queritur, Qualiter se habeant opera restitutionis ad opera poenitentia ?

Videtur, quod sint de poenitentia. 4. Ipsa enim poenitentia est remedium peccati actualis ; cum igitur restitutio sit de emendatione cujuslibet talis peccati, videtur esse pars satisfactionis : ergo etiam est pars poenitentiae : quia quidquid est pars partis, est pars totius:

2. Item, In poenitentia secundum quod est sacramentum, reconciliatur homo perfecte Deo et proximo : sed restituere est de recompensatione et reconciliatione ad proximum : igitur est pars peenitentiae, ut videtur.

SED CONTRA : 1. Penitentia dicitur quasi poene tenentia, et dolor ad hoc quod forefecit : sed ad restitutionem non exigitur talis dolor, sed qualitercumque sive dolens sive non dolens restituat, ipse deobligatur ab eo quod tenebatur restituere: ergo non est de poenitentia sicut pars.

2. Item, Pcenitentia solvit a peccato: redditio autem solvit a debito tentionis proximi tantum, et non a peccato : ergo non est pars poenitentia.

3. Item, Pcenitentiam oportet agere de proprio : sed restitutio semper est de alieno : ergo, etc.

4. Item, Si est pars poenitentiae, constat quod non est nisi pars partis, quae est gatisfactio, quae est vel eleemosyna, vel oratio, vel jejunium, guia satisfactio non habet plures partes in genere : constat autem, quod nulla est illarum : ergo non est pars poenitentie.

Solutio. Dicendum secundum antiquos, quod non est pars, sed pressupponitur in pcenitente, ut dispositio poenifentis ne sit fictus : et hoc vocaverunt antiqui fendamentum : unde dixerunt, quod restitutio est fundamentum satisfactionis, et per consequens poenitentia.

Ad id autem quod primo objicitur, dicendum quod ipsa non est remedium cu- jusdam peccati, vel delens peccatum, sed potius est dispositio presupposita in eo in quo per poenitentiam deletur peccatum.

Ad aliud dicendum, quod restituens dupliciter reconciliatur proximo, scilicet in quantum tenetur ei de damno illato et hoc modo reconciliat restitutio, non poenitentia proprie: velin quantum deedificatus est proximus per malum exemplum : et sic satisfactio bonis operibus reconciliat, et poenitentia per consequens. Et ita intelligitur, quod homo per poenitentiam reconciliatur Deo et proximo: restitutio enim recipitur etiam a non poenitente : sicut bene probant ea que objecta sunt in contrarium.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 45