Articulus 44
Articulus 44
Cui debet fieri restitutio ?
Ponamus enim, quod ille qui rem alienam habet, nesciat cujus fuit : tunc enim cum non scit cui debeat, videtur esse absolutus ab obligatione : quia omne quod aliquis debet, alicui debet.
Item, Ponamus, quod aliquis sciat : sed est ita remotus, quod ad eum pervenire non potest sine magna difficultate : et queratur, quid tune sit faciendum? vel si scit eum cui debet, nescit tamen ubi manet, vel non potest inveniri? Si enim tunc dat pauperibus, potest esse quod ille casu postea inveniatur. Cum ergo non sit illi restitutum, oportet quod secundario restitueret : et hoc esset injustum : ergo servare tenetur donec ille veniat, vel desperetur de ejus adventu. Et tunc queritur quando illud est? Potest esse, quod ille in longinquo loco faciat filios : et illis dicat, quod talis homo sibi teneatur, et quando desperatur de vita sua, postea apparebunt filil quibus debet restituere : et hoc medo numquam desperabitur de adventu suo, vel in se, vel in heeredibus suis.
Irem, Ponamus, quod aliquis injuste acceperit in aliqua expeditione, et nesciat cui, fecerit damnum specialiter. Si enim dat pauperibus, queritur quibus tenetur, et ad cujus arbitrium debet fieri recompensatio ?
Videtur enim, quod magis tenetur pauperibus illius terre in qua damnum fecit, quam in alia in gua damnificans habitat : quia forte aliquis pauperum terre in qua intulit damnum, ad paupertatem est deductus per eum, et ille debet habere recompensationem.
Trem, Ponatur, quod aliquis de licentia alicujus Preelati injuste vindicet sibi res Keclesiae, quas Prelatus dare non potest, queritur, cul debeat fieri restitutio ?
Si dicas, quod Lcclesie. Conrra : Prelatus tenet res Ecclesiae : et ille concessit res isti, vel dedit : ergo non sunt ei ablate ; non ergo debet ei fieri resti- tutio, cum nullus alius habeat jus, videtur quod nulli : quod absurdum est, cum res Ecclesie ab illo teneri non possunt.
Irem, Ponamus, quod aliquis mutuavit pecuniam suam alicui gratis usque ad certum diem nundinarum, et tunc non reddit, et ille impediatur a negotiatione sua licita : constat, quod damnificavit eum: ergo reddere tenetur : et queritur, in quo, et quantum ?
Solutio. Hec et bhujusmodi magis considerari habent a Jurisperitis, quam a Theologis : et ideo sine prajudicio dico, quod rationale videtur.
Ad primum ergo dicendum, quod cum nescitur verus dominus, pauperes sunt heredes : et ille non absolvitur ab obligatione, nisi det pauperibus.
Ad aliud dicendum, quod distinguendum est: aut enim tantum est debitum, quod viam merito subire debeat, aut non. Si sic: tunc mittere vel portare sibi tenetur, nisi speretur reditus illius cui damnum est illatum. Si autem parum est, et non speretur reditus, dico quod dandum est propinquis ejus cum tali protestatione, quod dent vel recompensent illi principali si venerit. Si autem propinquos non habet, ego consulerem, quod daretur alicui cceencbio cum promissione tali per scriptum confirmata, quod si umquam dé heredibus illius apparet, vel ipse, quod illud restitueret ceenobium, vel respondere teneretur.
Ab auiup bene concedo, quod ille qui est in expeditione, quod accepit, magis tenetur pauperibus illius terre reddere in qua damnum fecit, quam in alia ubi habitat. Et etiam ad arbitrium Episcopi loci illius qui damnificatus est, debet fieri restitutio, scilicet ad opus commune ville, vel pauperibus ejusdem ville, vel alio modo prout Episcopo ratlouabiiter vie debitur expedire.
On this page