Text List

Articulus 1

Articulus 1

An sacramentum poenitentiae sit unum ?

ARTICULUS I. An sacramentum poenitentiae sit unum ?

Ad PRIMUM sic objicitur : 1. Sacramenta Ecclesia non sunt nisi septem : hoc autem non contingeret, si poenitentia esset plura sacramenta : ergo poenitentia non est nisi unum sacramentum.

2. Item, Causa per se cujus effectus est unus, ipsa est una secundum causalitatis illius rationem : sed effectus hujus sacramenti est unus, scilicet deletio peccati actualis: ergo poenitentia quae est causa deletionis sacramentalis, est una. Minor perse patet: sed major patet ex hoc quod in una ratione causalitatis, non est nisi una causa unius effectus, ut probatum est secundo Physicorum, et quinto metaphysice Aristotelis:

Item, Actus est unus, scilicet flere commissa cum emendationis proposito : ergo et poenitentia est una, ut videtur,

SED CONTRA : 1. Nihil est unum ad cujus perfectionem tria exiguntur: ad perfectionem autem poenitentiae exiguntur tria : ergo ipsa non est una. Propatio prime est in quinto primzx Philosophie, ubi sic dicit Philosophus : "Substantia cujuslibet est secundum semel, ut sex non bis tres sunt, sed semel, sex enim sunt semel sex." Minor autem scribitur in Littera in principio hujus distinctionis.

2. Item, Impossibile est habitum unum agentem, nisi natura agat, esse principium actuum diversorum specie separatorum : sed si poenitentia est una, erit habitus hujusmodi, sicut ex supra dictis constat : ergo non potest esse principium diversorum actuum specie separa~ torum : sed talium actuum est principium : ergo non est una. Prosartio quod talium actuum est principium : quia conteri, confiteri, orare, et jejunare, et eleemosynas dare, suntactus diversi specie, ad quos movet poenitentia : ergo ipsa non est ad unum, ut videtur.

Quaeritur ulterius, Si una est, cujusmodi sit illud unum?

Ponuntur enim multi modi unius ab Auctoribus diversis, tam Sanctis, quam Philosophis. Sancti autem sunt Bernardus in quinto de Consideratione. Et Dionysius in libro de Divinis nominibus ?, et Boetius in libro de Unitate et uno. Philosophi autem sunt Aristoteles in quinto Philosophie prime, et Avicenna in sua metaphysica, et Algazel : et longum esset ponere omnium distinctiones : nec oportet, quia quidam non dicunt unum simpliciter, sed secundum quid tantum.

Queritur ergo, an sit unum forma?

Et videtur, quod sic : 1. Omne enim quod vere unum est, est unum forma aliqua faciente ipsum unum : sed hoc sacramentum est vere unum : ergo est unum forma.

2. Item, Unum convertitur cum ente : ergo unde est esse, inde est unum : sed esse est a forma : ergo et unum.

SED CONTRA :

Forma hujus sacramenti videtur non esse una : quia alia est forma contritionis, alia confessionis, et alia satisfactionis : ergo videlur, quod non sit una unitate forme.

Si dicas, quod haec est unitas sacramenti quam non ponit aliquis Philosophorum : quia non fuit de consideratione eorum. Contra : Quzritur, quae sit illa unitas sacramenti ?

Videtur enim, quod sit forme quam nativam vel constitutivam vocat Bernardus: quia sacramentum habet formam et materiam : sed quecumque habent formam et materiam, habent ea ut partes essentiales : sed in omnibus talibus uniens est ipsa. forma : ergo ista unitas est forme :et tunc procedit supra posita ratio, scilicet cum non sit forma una, quod . sacramentum non sit unum, ut videtur.

Si dicas, quod sacramenti unitas est ut uniatur in uno effectu : videtur iterum, quod non sit unum: quia effectus non est unus. Aut enim peccatum secundum culpam remittitur in contritione, aut non. Sisic : ergo confessio et satisfactio non operantur contra culpam : ergo non sunt ad eumdem effectum cum contritione : ergo non sic uniuntur.

Si dicas, quod non remittitur in contritione. Contra : ergo non erit nisi attritio, et non contritio: et hoc non stat cum hypothesi: quia suppositum est, quod contritio fuerit, cum queritur, utrum in contritione remittatur ?

2. Item, Dionysius innuit, quod omnis multitudo reducitur ad aliquod unum : quia multa partibus in unum toto, et multa accidentibus in unum subjecto, et multa numero aut virtutibus in unum specie, et multa speciebus in unum genere, et multa generibus sive processibus in unum principio. Et idem omnino per alia verba dicit Philosophus in quinto metaphysice, in distinctione unius. Queritur ergo, Si haec multa quae sunt hic, sunt multa partibus: tunc debent reduci in unum toto. Et queritur, quae sitforma uniens totum, et vix erit assignare.

Sotvutio. Dicendum videtur, quod hoc sacramentum est unum unitate sacramenti, sicut dictum est in objiciendo. Et ulterius concedendum videtur, quod est unum unitate forme sacramentalis. Forma autem hujus sacramentis non eodem modo accipitur ut in aliis, in quibus minister sacramenti qui agit actum verbis, dat formam pronuntiando verba : non enim ita accipitur materia et forma istius sacramenti, sicut Magister infra determinabit : non enim habet materian exteriorem, nec formam extra Peniten. tem : sed illud dicitur esse materia, unde accipit rationem significandi, sicut est ip baptismo, et in aliis: sed quia dolor ma. nifestatus in signis quibusdam est illud, dico dolorem esse materiam, dolorem dj. co voluntarium manifestatum in signis exterioribus, per quae signa significat rem quam causat: forma autem sacramenti illius est proprie unde habet virty. tem sanctificandi, sicut in omnibus aliig sacramentis ex forma est sanctificatio, Unde forma ipsius est informatio gratia, vel gratia informans hune dolorem, in quantum sic informans.

Et si objicitur, quod secundum hoc idem est forma et res sacramenti, quod in nullo contingit : quia secundum hoc idem esset faciens et effectum, causa et effectus, quae omnino sunt im possibilia. Reseonperur, quod eadem objectio est de contritione quae est informata gratia, et aliter non deleret peccatum, nec esset contritio : et tamen confert gratiam. Unde dico, quod gratia non in genere, sed quedam est forma illa, scilicet quee vim dat dolori, ut deletivus fiat peccati : effectus autem ejus proprius est peccati remissio: hec autem forma in generali dolore accepta, scilicet quae informat dolorem in contritione, confessione, et satisfactione, dico quod forma sit hujus sacramenti, a qua sacramentum dicitur en.

Si quis autem dicat, quod forma penitentiae est verbum quod dicitur a sacerdote, quando absolvit, vel quod est signum aliquod : constat quod ipse non attendit quid facit forma in sacramento secundum Augustinum et Hugonem de sancto Victore : quia illa est quae accedens ad sacramentum, facit ipsum po-: tens sanctificare : et hoc non facit in pe-- nitentia verbum quod dicit sacerdos, vel etiam signa, velipse dolor voluntarius, sed potius hoc quod dictum est, scilicet gratia informans dolorem illum, ut possit delere peccatum: et res ejus est dele- tio peccati omnimoda in culpa et poena. DPicendum ergo ad primum, quod hoc sacramentum est unum.

Ad id ergo quod objicitur in contrarium, dicendum quod ad perfectionem alicujus, aliquid vel aliqua exigi dupliciter dicitur, scilicet tamquam ex quibus

erficiiur, et tamquam perfectio ipsa compiens. Si autem dicitur tamquam ex quibus perficitur potestative vel universaliter, falsa est propositio prima: quia ad omnis compositi perfectionem hoc modo plura exiguntur. Si vero dicitur tamquam perfectio ultima complens : tune vera est: quia omnis actus ultimus complens secundum speciem, est unus simpliciter : et sic intelligitur probatio que adducta est de quinto primae Philosophie : et non habet hic locum : quia tria quae exiguntur ad perfectionem penitentiae, sunt partes potestative pcenitentiae, ut infra patebit : et ipsa perficitur in illis ut totum potestativum perficitur ex suis partibus.

Ad aliud dicendum, quod poenitentia secundum quod est habitus movens in detestationem peccati, virtus est, et non sacramentum, et hoc modo non habet partes : sed ut est sacramentum, est dolor informatus gratia in signis exterioribus manifestatus, et sic habet partes in quibus perficitur medicinalis dispositio contra morbum actualis peccati.

Vel dicitur et forte melius, quod nihil prohibet secundarios actus esse plures, dummodo ordinentur ad finem unum: et ita est de conteri, et confiteri, et satisfacere, quia omnes unum habent finem, qui est plena destructio peccati actualis.

Ad 1p quod ulterius queritur, Qua unitate sit unum ?

Dico, quod nihil est vere unum, nisi sit unum forma. Contingit autem accipere formam ultimam : et huic respondet materia propria. Et contingit accipere formam primam in genere : et illi reSpondet materia prima in genere illo: sicut est exemplum Aristotelis de mine- ralibus : si enim accipiatur forma auri, respondet ei materia, quia est ex sulphure subtili et adustibili, et argentum vivum clarum subtile bene commixta. Si autem accipiantur mineralia secundum quod calido sicco siccabilia sunt, respondet eis materia quae est aqua. Ita dico, quod si accipiatur forma propria hujus sacramenti, quae est gratia operans destructionem peccati actualis, secundum quod hujusmodi, respondet ei materia quae est dolor dispositive operans ad destructionem illam : et haec est unitas sacramenti ex sua forma sacramentali.

Ad wergo quod contra objicitur dicendum, quod ista tria sunt partes pwnitentiae, et uniuntur in forma totius, et in toto: quia in omnibus illis operatur dolor supra dictus : unde non sequitur, quod ex hoc sint ibi plures forme simpliciter : sicut non sequitur de homine ex hoc quod alia est forma pedis, et alia manus : vel de anima ex hoc quod alia est forma intellectus, et alia: voluntatis, que sunt partes ejus potestative.

Ad aliud dicendum, quod multitudo partium istarum reducitur ad totum : quia dolor destruens peccatum quodammodo unus est, et subjicitur ut totum contritioni, confessioni, et satisfactioni.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1