Text List

Articulus 2

Articulus 2

An istud sacramentum habeat partes, et quae sint ille partes ?

ARTICULUS II. An istud sacramentum habeat partes, et quae sint ille partes ?

Secundo queritur, Utrum istud sacramentum habeat partes, vel non: et quae sint partes ille ?

Licet enim in parte hoc jam habitum sit, tamen subtilius est adhuc distinguendum.

Videtur autem non habere partes: quia 4. Dicit Ambrosius, quod "sacramentum omne simpliciter est :" simpliciter autem est, quod non habet partes : ergo sacramentum istud non habet partes.

2. Item, Medicina quaedam ordinatur contra morbum originalem: et constat, quod non habet partes nisi formam et materiam, de quibus partibus non loquimur hic, quia ille sunt in omni sacramento : cum igitur alia medicina sit contra morbum actualem, quae poenitentia dicitur, videtur quod partes habere non debeat, sicut nec illa.

3. Item, Unius morbi una videtur esse medicina per contrarium : sed actuale est unus morbus : ergo unicam debet habere medicinam per contrarium : non ergo diversificatam in partibus.

4. Item, Si habet partes: aut hoc convenit, quia per se non sufficit ad expulsionem peccati, aut ex alia causa. Si pri~ mo modo: tunc gratia informans dolorem esset imperfecta in actu suo, quod absurdum est : ergo videtur, quod hec non sit causa quare partes habere debeat. Si secundo modo. Contra: Cuicumque natura dat partes ad determinatum actum pertinentes, ipsa dat illas propter perfectionem in agere. Propatio: quia aliter natura abundaret in superfluis : ergo multo minus hoc est in operibus gratia quae ex majori diligentia sunt ordinata : ergo totum est imperfectum sine illisin agere : et hoc habitum est pro inconvenienti : quia forma totius est gratia.

Utreriws queritur hic, Cujusmodi sunt partes ille quae sunt poenitentiae ?

1. Omnes enim partes reducuntur ad integrales, vel subjectivas : sicut partes totius in quantitate adintegralem, et partes totius in modo ad universalem sive subjectivam. Aut igitur sunt integrales, aut subjective. Si integrales: ergo non accipiunt predicationem totius, quod falsum est. Si autem subjective: ergo quae est forma unius essentialis, est forma alterius : ergo quae est forma confessionis, ipsa est forma contritionis realis, quod falsum est.

2. Item. Si essent tales partes, opor- teret quod ipsarum esset unum nomen et diffinitio una, quod iterum falsum est.

Si dicas, quod aliter est de Partibys homogeniis et toto, et aliter de heteroge.. niis, sicut dicit Aristoteles in quinto prime Philosophie, ubi distinguit modos totius : quia partes totius homogenij licet sint materiales, tamen quia pradjcatur de eis totum, sequuntur naturam totius universalis : unde dicitur, omnis aqua est : et non dicitur, tota aqua, nis; per metaphoram. Partes autem in quibus positio facit differentiam, eo quod sunt heterogenie, sequuntur naturam totius integri : et ideo dicitur totus lectus, et non omnis lectus, vel omnis homo, ut distribuat pro partibus integrantibus : et sic licet sint iste partes integrantes potestatem poenitenti#, tamen recipiunt predicationem totius, propter homogenias esse partes illas. Conrra : Omne totum homogenium habet partes non diversas in forma partium, ut aqua, oleum, et catera liquida: poenitentia habet partes diversas in forma partium : ergo non est totum homogenium ad illas.

Soxtutio. Dicendum sine prajudicio multorum, hic multa et diversa et pene adversa dicentium, quod poenitentia habet partes, et ille partes sunt potestative. Peenitentia enim est quoddam operans ad morbi actualis destructionem : morbus autem actualis est non tantum culpa, sed etiam reatus sequens culpam, et est difficultas ad bonum ex consuetudine et dis-. positionibus peccati generata. Reatus autem consequens triplex est : unus enim est conjunctus culpe, qui est debitum pene aeterne : et illo soluto manet adhuc reatus et debitum pene purgatorie non proportionate viribus pceenitentis. Soluto illo, iterum manet reatus et debitum penx expiative arbitrariea secundum culpĀ® modum, et vires poenitentis. Soluto autem illo, non manet reatus, sed potest adhuc manere difficultas bene agendi. Ad totum autem peccati morbum hunc dejendum dico, quod requiruntur tria, scili-

cet contritio delens primum, confessio delens secundum, et satisfactio delens tertiam : difficultas autem tollitur boni consuetudine in omnibus his. Et sic patet, quod potestas poenitentiae perficitur in his tribus, et sine his tribus non est perfecta.

Av ip autem quod primo objicitur, dicendum quod de illa auctoritate dubitatur : quia in libro illo quesita est, et non inventa. Si autem concedatur, dicendum quod sacramentum dicitur simpliciter ratione efflectus simplicis, et non ex eo quod non habet partes : hoc modo quo simpliciter dicitur unum unius: quia simpliciter dicitur multis modis, sicut de quatuor coevis in alia Summa, in questione de celo est dictum ?!, ,

Ad aliud dicendum, quod baptismus non habet hujusmodi partes potestativas, quia non ordinatur contra totum morbum originis, sed partem, scilicet culpam. Pena autem concupiscentiae manet ad exercilium in pugna. Poenitentia autem ordinatur contra actualem morbum totum, secundum quod actualis est: unde sicut ille in effectibus diversificatur, ita variantur partes poenitentia, secundum quod est sacramentum contra morbum illum ordinatum.

Ad aliud dicendum, quod unius morbi secundum quod est unus, una est medicina : sed sicut diversificantur partes morbi, ita etiam variatur medicina ordinata contra ipsum, ut prius habitum est.

Ad aliud dicendum, quod hoc non contingit ex imperfectione gratiae, sed potius propter ordinem perfectionis : quia aliter ordinate non possent destrui sequele peccati in nobis: quia ita etiam posset objici, quod dolor superfluus esset, eo quod gratia ad totum sufficeret: non enim datur sufficientia in natura vel gratia nisi secundum quod ordinatius fieri potest secundum congruentiam illius nature quae perfici debet: sicut homini non datur vis ambulativa sine pedibus. Ita morbo actuali non datur destructivum sine actu nostro. et diversificatur ei destructivum secundumdi versitatem morbi.

Ad id quod ulterius queritur, jam patet responsio : quia dicimus esse partes potestativas : et si quis subtiliter consideret, sunt talis totius quod medium est inter homogenium et heterogenium. Nec hoc est absurdum ponere : quia Philosophus ponit hoc in libro V prime Philosophiae dicens, quod in totis in quibus diversitatem transpositio secundum aliquid facit, et non facit secundum aliquid, recipiunt totam et omnis, sicut numerus : secundum: enim quod numerus est multitudo numerata per unum, dicitur omnis numerus : secundum autem quod numeratur binario aut ternario in quibus ordo facit diversitatem, dicitur totus numerus : et ideo medium est inter totum homogenium et heterogenium. Et ita hic dicendum videtur : quia iste partes sunt, quae quidem recipiunt predicationem totius, secundum quod dolor informatus gratia agit in omnibus eis : sed secundum relationem ad effectuum. diversitatem non recipiunt, scilicet nomen tottus, sed potius omnis : quia sic nec tota poenitentia est in contritione, nec tota in confessione, nec tota in satisfactione, sed in omnibus simul.

Et per hoc patet solutio ad omnia objecta.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2