Text List

Articulus 55

Articulus 55

An aliquis non habens debitum, posstt dicere orationem Dominicam ?

ARTICULUS LV. An aliquis non habens debitum, posstt dicere orationem Dominicam ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, C, in medio: "Dicentes : Dimitte nobis, etc."

Queritur enim, Utrum aliquis non habens debitum, possit dicere orationem Dominicam ?

Videtur, quod non: quia 1. Nonhabet debitum : ergo non vere rogabit sibi debitum dimitti : ergo non potest dicere orationem Dominicam.

2. Adhue, In parabola quadam Matthei, xviit, 23 et seq., ubi loquitur Dominus de dimissione debiti, supponit servos illos aliquid debere : ergo qui nihil debet, ille debitum dimitti non potest postulare: ergo orationem Dominicam talis non potest dicere, ut videtur.

Si forte tu dicas, quod ille casus numquam evenit in aliquo: quia sicut dicitur, I Joan. 1, 8: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipst nos seducimus, et veritas in nobis non esl. CONTRA: Augustinus glossat sic locum istum dicens, quod hoc dictum est, quia non diu esse possumus sine peccato: possumus autem esse ad horam sine peccato: ergo videtur, quod illa hora talis dicere non possit Dominicam orationem.

3. Adhuc, Jacobus, v, 13, dubie loquitur de statu peccati dicens : "Si in peccatis sit, remittentur ei": sic enim loquens innuit, quod possibile est aliquem esse diu sine peccato: et tunc locum habet questio supra dicta.

4. Adhuc, Dicit Augustinus, quod hoc facit veniale in viro justo, quod gutta in camino ignis: sed gutta ipso casu in ca- mino, statim consumitur, et non manet: ergo veniale cadens in animam viri perfecti, statim consumitur : ergo ipse manet sine veniali: et constat, quod est sine mortali: ergo talis nullum habet debitum venialis vel mortalis peccati: ergo ipse non potest dicere, Pater noster.

Solutio. Dicendum, quod quilibet Christianus homo potest et debet dicere, Pater noster.

Ad Hoc autem quod in contrarium objicitur, dicendum quod talis status est rarus, propter tria, scilicet multitudinem venialium, et ignorantiam, et adherentiam. Mudltitudinem voco in modo peccandi venialiter, quorum magnus est strepitus circa nos, tam in sensibus, quam in corde: ignorantiam, quia videtur mihi impossibile omnia advertere : unde Psalmista ratione multitudinis dicit : Delicta quis intelligit *? Et ratione ignorantiae : Ab occultis mets munda me, Domine 2. Rationeautem adherentiae dicit: Ab alienis parce servo tuo *: quia quedam adherent nobis alienanti a fervore charitatis, sed non alienant ab habitu. Si tamen talis status sit, adhuc dico, quod etsi sit, tamen non debet homo presumere esse in tali statu: quia, sicut dicit beatus Gregorius: "Bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est."

Si autem dicas, quod sit ita, quod per revelationem cognoscat sibi dimissa esse omnia peccata: dico adhuc, quod non adhuc sequitur quod ipse sit indebitor alicujus poene, et ratione illius potest dicere, Pater noster.

Si autem ponas, quod nec etiam poense debitor sit, et hoc sciat per revelationem : dico adhuc, quod in persona membrorum Ecclesia debet dicere: sic enim Christus caput Ecclesiae ratione membrorum dicit sua esse delicta in Psalmo ubi dicitur : Deus meus, respice in me, etc. Ita unum membrum in se transformare debet, quod alterius est: unde docet orare in plurali dicendo: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus, etc., non, Dimitte mihi debita.

Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, C, paulo ante finem: "Quid enin interest ad naufragium, an uno. grandj fluctu, etc."

Ex hoc enim videtur, quod veniale fiat mortale : et de hoc queratur infra.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 55