Articulus 54
Articulus 54
An bonorum sit poenitentia ? et, Utrum boni et humiles de venialibus debeant agere poenitentiam ?
ARTICULUS LIV. An bonorum sit poenitentia ? et, Utrum boni et humiles de venialibus debeant agere poenitentiam ?
Videtur enim,quod hocsit falsam : quia 1. Boni et humiles magis habent causam letitia quam poenitentiae : ergo non est corum poenitentia.
2. Item, De malo est poenitentia : ergo non est de bonis et humilibus, quia illa sunt optima: ergo non est bonorum et humilium.
Si forte dicas, quod non est bonorum et humilium, secundum quod sunt boni et humiles, sed secundum quod admittunt venialia,
Videtur autem, quod sic: quia cujuscumque est satisfacere, illius est pcenitere : sed bonorum et humilium est de venialibus satisfacere : ergo et illorum est penitere. Progario mediae supra ! habita est, quod satisfacere est radices peccatorum excidere, et eorum suggestionibus ulterius aditum non indulgere: sed in bonis et humilibus sunt peccatorum radices, quia fomes, et corrupltio vitium, et provitas ad peccandum: ergo constat propositum.
In contrarium autem hoc est, quod 1. Dicitur locus esse a communiter accidentibus, poenitet : ergo peccavit.
2. Adhuc, Supra habitum est, quod poenitentia est de malo perpetrato in quantum perpetratum est : ergo qui malum non perpetravit, non habet poenitere; et ideo poenitentia non est bonorum et humilium, ut videtur.
3. Adhuc, Philosophus in IX Metaphyscicae, et Avicenna in VI sue metaphysicae dicunt, quod a potentia bonj vel mali nullus est bonus vel malus : quia in malo actus potentia pejor est, et in bono actus potentia melior est: sed in bonis et humilibus qui non_peccaverunt, non est nisi potentia mali : ergo ipsi non peccaverunt : ergo poenitere non tenentur.
Sorvtio. Dicendum, quod poenitentia est bonorum et humilium, ut dicit Littera : sed non est in quantum boni et humiles sunt. Est autem duplex talium ponitentia, scilicet de bono, et de malo: de bono non in quantum bonum, sed in. quantum malo permixtum: quia sic dicitur, Isa. yxiv, 6: "Quasi pannus menstruate sunt universe justitiae nostre." Unde negligentia quae incidit et indevotio cogunt bonos et humiles etiam propria bona timere, et sic de eis quodammodo peenitere : et hoc est quod dicit Job, rx, 28 : Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinguenti. Alio. modo poenitent. de veniali quod incidit quotidie in usu vite: de cujus poenitentia habetur in sequenti capitulo.
Ad objectum contra, dicendum quod duplex est radix peccati, scilicet contra. cta et facta, secundum quod ex operibus relinquuntur similes dispositiones et habitus, ut dicit Philosophus. Prima autem radix debilitatur et exsiccatur, non poenitentia, sed contrario usu benefaciendi: et secunda est quae per poenitentiae satisfactionem eruitur: et de illa radice intelligitur auctoritas inducta.
On this page