Text List

Articulus 1

Articulus 1

An in sola contritione peccatum dimittatur ?

ARTICULUS I. An in sola contritione peccatum dimittatur ?

Primo ergo queritur de questione prima, Utrum scilicet in sola contritione peccatum dimittatur ?

Videtur autem, quod sic : 1. Quod enim potest plus, potest et minus : sed sola contritio in casu potest supplere vicem baptismatis : ergo et potest supplere vicem confessionis et satisfactionis.

2. Adhuc, Quecumque medicina omnia in se claudit quae opponuntur morbo et causis morbi, illa per se sine alia efficax est ad morbi expulsionem : sed contritio est hujusmodi medicina contra mortale actuale peccatum : ergo sine confessione et satisfactione expellit morbum. Prima patet per se. Secunda autem probatur ex eo quod in actuali non est nisi culpa et poena: et contraria illorum sunt in contritione quia gratia contrariatur culpe, et poena de peccato contrariatur passioni, quae est delectatio, et sustinentia illius doloris solvit pene obligationem gue est in reatu. ;

3. Adhuc, Medicina quae quandoque datur, et quandoque non datur eisdem causis morborum existentibus, et aliis omnibus similiter se habentibus, non est necessaria, sed de bene esse : sed confessio quandoque datur _ peccatoribus contritis, et similiter satisfactio, quandoque autem non: ergo confessio et satisfactio sunt de bene esse poenitentiae, et non de ipso esse. Prima patet : quia ars in quantum potest semper exhibet omnia necessaria curationi. Secunda autem probatur in Maria Magdalena, quae (ut dicit Gregorius) septem demonia habuit, quia universis vitiis plena fuit : et tamen, Luc. vir, 37 et seq., per solam cordis contritionem est sanata : ergo constat propositum. |

4, Adhuc, Quecumque sunt de essentia et necessitate alicujus, numquam relinquunt ipsum: sed confessio et satisfactio quandoque non fuerunt de poenitentia, vel non prout modo sunt, sicut probatur ex disputatione supra de confessione habita: ergo non sunt de essentia: ergo cum poenitentia per essentiam suam sufficiens sit ad morbi expulsionem, et sola contritio sit essentialis, videtur quod ipsa sine confessione oris et satisfactione operis sufficit ad actualis peccati deletionem.

3. Adhuc, In momento infusienis gratia solvitur culpa et poeena aeterna: sed hoe momentum est in contritione ante confessionem et satisfactionem : ergo videtur, quod confessio et satisfactio non sint necessariae ad culpe solutionem.

6. Adhuc, Ponamus, quod aliquis in veritate conteratur : constat, quod in veritate illi peccatum secunduin culpam et penam aeternam dimittitur: sit ergo, quod iste non confessus moriatur : ergo salvabitur, quia in moriendo non peccat, quia nihil incidit inter contritionem et mortem : ergo confessio et satisfactio non sunt de necessariis ad salutem.

7. Si forte tu dicas, quod poenitentia votum confessionis exigit et votum satisfactionis. Conrra : Aut hoc exigit, eo quod sit de pcenitentice essentia, aut quia preceptum est ut confiteatur : si ideo exigitur, quia est de integritate pe- nitentiae, tunc numquam fuit vera Poon}: tentia sine illa: quod falsum OMNiby, esse patet. Si ideo exigitur, quia ey preceplum : ergo non exigitur nis} per accidens, et propter aliud : ergo de . sufficiebat contritio.

8. Adhuc, Constitutio Ecclesia ayt de. bilitavit vim contritionis, aut nihil cop, tulit ei, nec nocuit ei, nec adjuvit eam, Si debilitavit. Contra : Dicit Beaty, Bernardus : "Quod charitate institutuy est, contra charitatem non debet milj. tare:" sed quidquid Ecclesia statuit charitate instituit : ergo non debet cop. tra eam militare : sed omne debilitans vim sacramenti, militat contra charita. tem: ergo non debet observari : seq contritio est sacramentum, ut infra habe. bitur in Littera : ergo constitutio de confessione non debet observari. Si autem nec contulit, nec nocuit : ergo inutilis fuit : nibil autem inutilium observandum est universaliter in Ecclesia, precipue contra sacramenta : ergo iterum haec constitutio servari non debuit. Si autem juvit. Conrra : Quod per se potest facere aliquem effectum, fortius est quam id quod cum alio et non nisi cum alio quod est in voluntate vel in actu : sed contritio sine proposito confitendi, potuit delere actuale peccatum : et tu dicis, quod modo non potest sine voluntate confitendi propter constitutionem Ecclesia : ergo minorata est vis ejus propter constitutionem Ecclesia: ergo constitutio illa non est observanda.

9, Adhuc, Constat, quod Deus absolvit in contritione : aut ergo simpliciter absolvit eum, aut cum conditione. Si simpliciter : ergo non sub ista conditione, quod confiteatur et satisfaciat : ergo non tenetur confiteri et satisfacere. 5i cum conditione : sed omnis conditio dubitantis est : ergo dubitatio incidit circs Deum absolventem ipsum peccatorem, quod absurdum est : ergo simpliciter absolvit : ergo non tenetur confiteri et $2 tisfacere.

10. Adhuc, In omnibus judiciis sufficit cognitio causae et emenda delicti, secundum quod cognoscitur causa : ergo hoc sufficit in judicio Dei, qui judicat peenitentem : sed delicti causa est in corde quod Deus intuetur, et perfecte cognoscit : ergo si cognoscit emendam secundum idem, sufficit ad omnem peccati correctionem : sed in corde perfectam exhibet emendam contritio : et hoc Deus cognoscit : ergo ipsa sola ad omnem peecati correctionem sufficit.

11. Adhuc, In omni genere morborum obviatur fonti et non membris super que fluit rivas morbi : ergo ita debet fieri in medicina spirituali: sed omne peccatum causam habet in corde : et si cor non esset, nihil deformitatis esset in ore, nec in opere: ergo videtur, quod medicina non debet esse nisi in corde : hoe autem fit per solam contritionem : ergo sola contritio cordis sufficit.

12. Adhuc, Quidquid in se continet perfectam poenitentia rationem, hoc per se sufficit sine alio ad morbi expulsionem : sed contritio continet in se perfectam poenitentiae rationem : ergo sola contritio sufficit ad perfectam morbi actualis expulsionem. Prosatur autem prima ex eo quod non nisi poenitentia datur contra actuale mortale, et non alia medicina spiritualis. Secunda autem probatur ex eo quod dicit Ambrosius in Littera : "Peenitentia est verus dolor cordis et amaritudo anime pro malis quae quisque commisit :" et constat, quod hoc non convenit poenitentiae nisi ratione contritionis.

Sed contra hoc objicitur, et 1. Subjiciuntur omnes auctoritates in Iiitera inducte , quae probant sine confessione peccatum non dimitti.

2. Per rationem autem sic objicitur : Nihil potest detestari nisi recognitum : peccatum autem in omni poenitentia oportet detestari : ergo oportet recognosci : sed recognitio diversificatur secundum ea in quibus est : alia enim est recognitio in intellectualibus, et alia in corporalibus, et alia in sacramentalibus : ergo sicut in intellectualibus exigitur recognitio intellectualis, et in operationibus operativa, ita in sacramentalibus exigitur sacramentalis : haec autem est in enarratione peccatorum : et haec est confessio : ergo ad sacramentalem peccati detestationem et poenitentiam exigitur confessio.

3. Adhuc, Omne sacramentum consistitin dispensatione ministrorum Ecclesie : sed nihil dispensatur nisi cognitum : ergo ad hoc quod minister operetur circa poenitentis peccata, oportet ipsum cognoscere peccata : sed non potest scire nisi per confessionem : ergo ad dispensationem sacramenti poenitentia exigitur confessio.

4. Adhuc, Dolor poenitentis satisfactivus est per claves: vis autem clavium consistit in discretione peccati, et in absolutione poenitentis : ergo ante effectum clavium oportet ministrum cognoscere de peccatis : et non potest nisi per confessionem : ergo pcenitenti ad hoc quod absolvatur, necessaria est confesS10.

5. Item, Daniel. 1x, 4 et seq., et in aliis locis Veteris Testamenti dicitur, quod quando gratiam impetrare volebant, confitebantur peccata. sua : ergo multo magis exigitur in Novo Testamento in quo major est gratia.

6. Adhuc, Josue, vir, 19: Azt Josue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, scilicet, peccatum tuum, atgue indica mihi quid feceris, ne abscondas. Ergo non potest glorificare Deum qui de peceatis redit, nisi per confessionem : ergo confessio delicti exigitur in poenitentia.

7. Item, In omni judicio condemnationis exigitur convictio dammnati : sed in poenitentia judicium quoddam est in quo damnatur poenitens ad poenam determinatam : ergo exigitur convictio : sed non potest fieri per testes ergo oportet, quod fiat per confessionem : ergo in poenitentia exigitur confessio.

Resronsio. Dico, sicut supra in principio praecedentis distinctionis habitum est, quod poenitentia secundum quod est sacramentum ordinatum contra totum morbum peccati, habet tres partes, contritionem, confessionem, et satisfactionem: et hoc modo bene concedendum est, quod numquam fit absolutio peccati sine confessione in voto vel effectu existente.

Qualiter autem operetur contra peccatum, ex superioribus quantum ego possum intelligere, manifestum est.

Si autem accipiatur poenitentia prout est in ratione virtutis, vel gratiae, vel passionis tantum, bene puto quod non oporteat adesse confessionem : unde etiam omnes rationes pro illa parte inducte, quod exigatur confessio, sumpte sunt ex ratione poenitentia secundum quod sacramentum est, quia aliter nulJam videntur habere apparentiam.

Ad Hoc ergo quod primo objicitur in contrarium, dicendum quod numquam contritio excludit votam baptizandi in non baptizato, sed effectum : et ita bene concedo, quod in simili articulo necessitatis potest excludere effectum confessionis, sed numquam votum si adsit facultas : dicta autem omnia operantur in voto existentia, quia Deus respicit voluntatem : et sic dicitur, IT ad Corinth. vin, 12: Si voluntas prompta est, secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet. Et hoc est quod dicitur a Doctoribus, quod completa voluntas reputatur pro facto.

Ad idem dicendum, quod prima propositio non est vera, nisi sicut omnia continet, ita contineat sufficienter : et hoc non est verum de contritione, quia ipsa nonest sufiiciens sine confessione in voto, vel in actu et voto existente. Vel dicatur, quod non omnia continet : quia in poenitentia est edificatio proximi, et contritio de se non continet satisfacientis edificationem : et ideo per ministrum in confessione exigitur, quod Ecclesia reconcilietur : et hac ultima solutio est communis, sed tamen prima verior.

Ad aliud dicendum, quod semper ex; gebatur aliqua peccati recognitio prodeng peccatum in genere, vel in specie, vo numero, sicut supra in questione de confessione habitum est : id autem quod secundum se divinum est, bene potest determinationem diversam accipere pro. cessu temporis : et ideo quando verag Ecclesia habuit claves, non figuram tantum clavium, tune delerminatum fuit, quod homo habens peccatum coram homine detestando recognosceret per confessionem : et ideo licet poenitentia quandoque fuerit sine confessione tali, qualis modo est in Ecclesia, non tamen fuit simpliciter sine confessione quan. tum ad substantiam confessionis in genere.

Ad aliud dicendum, quod licet non legatur confessio Marie Magdalena, et Petri, et quorumdam aliorum, tamen facta est : quia multa facta sunt, quae tamen scripta non sunt.

Aliam tamen sclutionem supra habes in praecedenti distinctione, quod aliud fuit de illis qui ab ipso Domino receperunt, et aliud de aliis: quia Dominus cognovit, et rubor cordis coram praesentia ejus secundum humitatem major fuit, quam nobis rubor faciei coram sacerdote cognoscente faciem : et ideo talibus potuit. sufficere confessio cordis, nobis autem non : quia non ab ipso, sed ab homine sacerdote vicario Dei poenitentiam accipimus.

Ad aliud dicendum, quod sicut adprecedens, scilicet quod fere eadem sunt.

Ad aliud dicendum, quod licet in momento solvitur culpa, tamen exigitur motus liberi arbitriiin peccati detestationem : quia in justificatione impii quatuor sunt simul tempore habitualiter, licet non actualiter, et secundum naturam simul sunt: quorum unum est motus li-, beri arbitrii in peccatum detestando ipsum, et ille motus supponit votum confitendi et satisfaciendi: et ita patet, quod nihil prohibet, quod tria sint in uno et eodem momento : unum in actu, scilicet contritio, et duo in voto supposita, scilicet confessio et satisfactio.

Ad aliud dicendum,quod talis positio bene possibilis est : sed numquam est vera contritio quae confessionem et satisfactionem, non articulo necessitatis, sed contemptu religionis excludit: unde si yere contritus est, ipse habet votum conGtendi et satisfaciendi : et si sic moriatar, operantur in eo confessio et satisfactio in voto existentes,

Ad aliud dicendum, quod confessio in genere divinum habet preeceptum, sed in specie determinationem accipit per Ecclesiam, sicut supra in eadem questione dictum est.

Ad Atiup dicendum, quod institutio Ecclesiae multum confert poenitentiae : quia, sicut dictum est, contritio numquam sufficit sine aliqua confessione : sed modo determinatum est tempus, quod semel in anno : et modus per enarrationem peccati cum quibusdam circumstantiis propter judicium clavium et effectum earum :et hoc plurimum confert penitenti ad dimissionem pene peccati, et etiam ad majorem detestationem culpe : et tamen in nullo debilitat contritionem: nec pejorem facit statum modernorum quam antiquorum, propter magnum emolimentum quod consequuntur ex viclavium, quod non consequebantur antiqui: sicut non esset status pejor ejus qui dat denarium et obolum, ut accipiat aliquid emptum cum magna additione, quam ejus qui emit illud denario sine additione.

Ad aliud dicendum, quod Deus simpliciter absolvit in contritione : sed aliter accipitur absolutio ex parte absolventis, et aliterex parte absoluti. Ex parte enim absolventis nulla est conditio et nulla dubietas : sed ex parte absoluti supponitur votum confitendi et satisfa~ ciendi, sine quibus non est contritio. Nec hoc est inconveniens, quod ex parte Dei creantis nihil materiale, nihil temporale, nihil conditionatum est: et tamen ex parte creati incidit materialitas, temporalitas, et conditio secundum naturam rei create : et hoc forte attendit Magister Hugo de sancto Victore, dicens in libro de potestate ligandi et solvendi ad bea-~ tum Bernardum, quod "Deus solvit ligando, sacerdos autem ligat solvendo:" quia Deus solvit a vinculo damnationis ligando vinculo confessionis et expiationis : sed sacerdos ligat vinculo satisfactionis, et solvit a vinculo confessionis : et hoc non dicit conditionem nisi ex parte poenitentis et eorum quae supponuntur in poenitente.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est secundum formam fori secundum quod procedit judicium : ordo enim judiciarius observandus est, et variatur secundum diversitatem fori. Judicium autem poenitenti# non est tantum divinum, sed etiam Ecclesiasticum : est enim divinum per inchoationem, et perfectum per hominem ministrum in Ecclesia : et ideo oportet, quod sit in plus quam id quod est cordis quod intuetur Deus : sed judicium futurum est tantum divinum: et ideo non est ibi necessaria confessio oris, sed tantum testimonium conscientia accusantis vel defendentis.

Ad aliud dicendum, quod licet febris semper sita calore cordis intendente fumum materie putrefacte, non tamen materia febris semper est in corde. Et ita est etiam in morbis spiritualibus : quia licet originaliter siat in corde, tamen materiae circa quas fiunt, non sunt cordis, sed etiam oris et manus: et ideo ad perfectam curam oportet, quod obvietur morbo in omnibus membris, in quibus materia morbi diffusa est, licet principaliter obvietur ei in corde : et sic est de morbis spiritualibus : unde non sufficit sola cordis medicina.

Ad aliud dicendum, quodilla diffinitio, ut supra patuit, data est de poeni- tentia, secundum quod est in genere passionis non sacramenti: et sic bene conceditur, quod non habet nisi contritionem, et non confessionem, et satisfactionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1