Text List

Articulus 3

Articulus 3

An sufficiat confiteri soli Deo ?

ARTICULUS III. An sufficiat confiteri soli Deo ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 5, post initium : "Nondum est voz in ore ut homo audiat confessionem, etc."

Et hoc enim videtur, quod 1. Sufficit soli Deo confiteri.

Item, Hoc videtur alia ratione enim qui est forma omnium peccantium, non reprehenditur, nisi de hoc quod se coram Deo in confessione excusavit : ergo videtur, quod in aliis peccatoribus sufficit coram Deo se accusare.

2, Adhuc, Numquam consurgit duplex tribulatio, sicut supra habitum est: ergo uni peccato in poenitentia non debetur nisi confessio una : sed haec facta est Deo, ut dicit hic Augustinus: ergo se- cundam addere non oportet, quae homini fiat.

3. Adhuc, Nulla aliarum partium penitentiae geminatur: sufficit enim una contritio. sola etiam de omnibus peccatis, et una sola satisfactio injuncta per potentiam clavium : ergo sufficit unasola confessio : sed haec fit Deo: ergo non est necessaria confessio oris, ut videtur.

Sed in conrrarivm hujus videtur, quod 1. Ecclesia nihil statuit nisi justum, nec aggravat super filios suos in generalibus statutis :de constitutione autem LEcclesie et precepto est, quod quilibet sacerdoti suo confiteatur semel in anno: ergo hoc est justum, nec est salus sine illo.

2. Adhuc, Si aliquis diceret non esse confitendum sacerdoti, et sufficere confessionem quae fit soli Deo, pro heretico condemnaretur : ergo hoc est de necessariis ad salutem, quod homo tenetur homini sacerdoti confiteri : ergo non sufficit illa confessio quae fit soli Deo: cujus contrarium videtur dicere Litiera.

Resronsio. Dicendum ad hoc, quod si adsit facultas confitendi sacerdoti, non sufficit confessio facta soli Deo: et hoc quod dicitur in Littera, intelligitur de remissione peccati quantum ad culpam et poenam aeternam : quae remissio precedit actum confessionis, sed non votum.

Ad 1p autem quod primo objicitur, dicendum quod adhuc non erant vere claves, nec sacerdotes : et ideo tune. Dominus egit per se solum, quod modo facit per se et vicarium : et simul cum illo docuit Adam, qualiter ipse peccatum in confessione accusando recognoscere deberet, et qualiter hoc ipsum alios facere instrueret.

Ad sxiup dicendum, quod non consurgit duplex tribulatio, eo quod in peccato est offensa Dei et proximi: et ideo per proximum vicarium Dei habet etiam peccator reconciliari : et iterum ideo, quia lex divinitatis est (ut dicit Dionysius) per media infima reducere : et ideo peccator in quantum hujusmodi, cum sit in statu infimo, habet reduci per eum qui in gradu superiori quoad ordinem et potestatem clavium.

Ad aliud dicendum, quod ista pars non geminatur : quia illa quae fit coram Deo, non proprie confessio est, nisi in quantum ordinatur ad illam quae fit coram homine : et ideo confessio illa plena est, quae est peccati enarratio cum detestatione ex recognitione coram Deo facta procedens.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3