Text List

Articulus 5

Articulus 5

An omnes teneamur ad oris confessionem ?

ARTICULUS V. An omnes teneamur ad oris confessionem ?

Deinde queritur de hoc quod dicit ibi, A, § 5, post medium: "Hine etiam, leprosi ill, etc."

Ex hoc enim videtur sumi valida ap. gumentatio ad id quod non teneamur ad oris confessionem. Luc. enim, Xv, 14 et seq., dicitur, quod dum trent, mundati’ sunt decem leprosi : et non rediit nis; unus. Et probabile est, quod ille solus in oblatione sacerdoti facta mandatum Christi expleverit, et tamen mundati sunt, Cum igitur reditus significat reditum per graliarum actionem, et ostensio significat confessionem : videtur, quod sine confessione et gratiarum actione aliquis a lepra peccati mundetur.

Ad Hoc dicendum, quod Dominus in hoc ostendere voluit, quid per se, et quid facerct per sacerdotes. Sacerdotes enim qui in Psalmo* dicuniur medici,non suscitant, nec vivificant, nec a culpa sanant: culpam autem significabat lepra, et ideo antequam presentarent se sacerdoti, mundati sunt, ne crederetur mundatio eorum fieri per sacerdotes: tamen a presentationis debito et oblationis non absolvebantur, nisi preesentando se sacerdoti, et deobligationem illam manendi extra castra facit Dominus per sacerdotem reconciliantem : non enim reputatur esse in castris spiritualibus Ecclesia, qui aberraverit et per sacerdotis mini~- sterium non est reconciliatus.Et non obviat, quod non rediit lepra: quia non in omnibus attenditur similitudo in allegoricis, sed in quibusdam tantum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5