Text List

Articulus 6

Articulus 6

An confessio necessario debet fieri in charitate ?

ARTICULUS VI. An confessio necessario debet fieri in charitate ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 5, sub finem: "Nemo potest confiteri nisi suscitatus, etc."

Secundum haec confessio quae non fit in charitate, nihil valet. Et hoc etiam videtur,

1. Per id quod inducitur, Eccli. xvii, 26: A mortuo, velut qui non est, perit confessio *.

2. Adhuc ad idem, Nullum opus mortuum valet ad vitam aeternam: sed confessio facta in mortali ante anime suscitationem, est opus mortuum : ergo non valet ad vitam aeternam, nec ad gratiam : quia si valeret ad unum, valeret etiam ad aliud.

Adhuc, Confessio dicitur a con et for, jeris : sed ille non simul fatur, qui ore fatur, et non corde: ergo non confitetur : ergo confessio illa non valet.

3. Item, Ambrosius : "Hla confessio reos liberat, quae fit cum poenitentia :" poenitentia vera est dolor cordis et amaritudo anime pro malis quae quilibet commisit : sed confessio quae est extra charitatem, non est confessio cum poenitentia, licet possit esse cum afflictione : ergo non liberat : ergo non valet, quia non est inventa nisi ad liberandum hominem.

4. Adhuc, Omnis confessio vera et liberalis est cum peccati perfecta detestatione : sed non perfecte detestatur, qui est mortuus adhuc per peccati voluntatem : ergo talis nullam valentem facit confessionem, et tenetur facere valentem : ergo talis adhuc tenetur confiteri.

SED CONTRA : Omne id quod ut causa ordinatur ad aliquid, praecedit illud : sed confessio ut causa ordinatur ad justificationem : ergo precedit illam. Prima patet per se. Secunpa scribitur in Litéera sequentis capituli, ubi dicit : "Non potest quisquis justificari, etc."

Inde proceditur sic : 1. Omne illud quod praecedit justificationem, praecedit charitatem : confessio praecedit justificationem : ergo prae—- cedit charitatem : ergo non oportet, quod homo sit vivus per gratiam et charitatem qui confitetur.

2. Adhuc, Confessio fit ut confessor sit instructus de qualitate et quantitate peccatorum : sed hoc aequaliter potest fieri in gratia et extra gratiam : ergo equaliter valent confessiones in gratia et extra gratiam facte.

3. Adhuc, Confessio in aliquo differt a contritione et satisfactione : cum.enim contritio sit cordis, et satisfactio operis, confessio erit oris: sedos ad pronuntiandum aequaliter est liberum in peccatore et habente gratiam, licet non sint eque liberi ad merendum in opere et corde: ergo videtur, quod confessio quae vere fiatab habente gratiam et non habente.

4. Adhuc, Nemo tenetur ad impossibile sibi : ad confessionem autem omnis homo tenetur ex preecepto : ergo modus confessionis non est impossibilis sibi : sed impossibile est nobis habere gratiam, quia ad gratiam habendam non possumus ex nobis : ergo non tenemur confiteri in gratia.

5. Adhuc, Quod aequaliter imponitur peccatori et justo, debet et oportet fieri modo qui competat utrique, scilicet et peccatori et justo : sed confessio imponitur zqualiter peccatori et justo : ergo oportet fieri modo competenti utrique : sed iste modus non est ut fiat cum gratia, sed potius ex libero arbitrio : ergo confessio non est actus gratia, sed liberi ar- bitrii tantum : ergo non exigitur, quod fiat in gratia.

6. Adhuc, In aliis quibusdam corporalibus actibus injunctis in poenitentiam absolvitur homo, etiamsi faciat extra charitatem existens : sicut si alicui injungatur dare centum marcas, et dedit eas extra charitatem, non injungitur ei ut det iterum cum habuerit charitatem. Similiter, si injunctum est ei Romam vel ultra mare transire. Cum igitur confessio sit actus corporalis poenitentiae, si fit extra charitatem, non debet injungi quod faciat iterum : sed si nihil valet extra charitatem facta, injungeretur ei, quod iterum faceret : ergo, etc.

7. Adhuc, In alio sacramento quod est necessitatis, ut est Baptismus : et aliis que non sunt necessitatis, ut Confirmatio et Ordo, potest recipere sacramentum : et incipit valere ex quo recedit fictio. Cum igitur Peenitentia sit sacramentum necessitatis, videtur habere aliquid tale : non autem potest esse in contritione et satisfactione : ergo hoc erit in confessione : ergo confessio facta in mortali valet, et etiam ad vitam aeternam valere incipit ex quo recidit fictio.

8. Adhuc, Eccle. 1x, 1, dicitur, quod nescit homo utrum amore an odio dignus sté : si ergo tenetur aliquis in charitate confiteri, et non potest hoc fieri nisi sciat se habere charitatem, et non potest hoc scire, sequitur quod nescit se fecisse confessionem : ergo omnis homo perplexus est in hac parte, et tota die erunt repetende confessiones : nec homo per totam vitam aliquid facere debet nisi confiteri, ut saltem valeat una : ergo, etc.

Resronsto. Dicendum, quod duo sunt in confessione, unum ex parte confitentis, alterum autem ex parte confessionem audientis. Ex parte confitentis est actus ipse, secundum quod est ab agente, ut rubor et. poena in enarrando. Ex parte autem audientis est notitia morbi latentis et circumstantiarum ejus. Dico ergo sine prejudicio, quod illud- quod est ex parte confitentis, nihil valet ad justificationem et meritum vite aeterne, nisi confitens sit in charitate : valet tamen ad facilius gratiam impetrandam, et humiliationem confitentis, et ad alia quaedam ad quae dicuntur valere bona illa quae vocantur de genere bonorum extra charitatem facta, Quantum autem ad id quod est ex parte audientis, videtur mihi, quod simpliciter valet quoad hoc quod precepta Ecclesia solvit, et deobligatur a debito confitendi : et quod ipse non consequitur effectum clavium in diminutione pene, hoc est per accidens, scilicet quia fictus est : et quia effectus claviam fundatur plus super passionem Christi, quam supra meritum humanum, videtur mihi quod recedente fictione, si non intercidat aliud peccatum confessionem et satisfactionem injunctam, valebit ei effectus clavis cui se subdidit, recedente fictione.

Ad id ergo quod objicitur de Littera ad omnia illa. quae inducuntur pro parte illa : dicendum, qued omnia illa loquuntur de eo quod est in confessione ex parte confitentis, secundum quod valent ad gratiam et vitam aeternam : secundum autem quod valent ad vicinandum se gratiae, non loquuntur, nec procedunt objectiones, nec valent etiam de eco quod est in confessione ex parte audientis et vis clavium quae operantur per audientemi : et hoc modo vera sunt, et alio modo falsa.

Ad primum autem quod objicitur in oppositum, dicendum quod confessio optima est in gratia, nec ordinatur ad justificationem ut causa precessione temporis, sed nec secundum illum modum prioris quem dicit Philosophus, quod prius causa est prius natura : ordinatur autem sic primo prout in voto supponitur ab actu contritionis, et non prout est in actuali enarratione peccatorum.

Ad aliud dicendum, quod confessio licet sit ad hoc, non tamen tantum est ad hoc: imo multas causas habet ex parte confitentis, ex quibus ipsa efficitur pars pene, ut in Littera praecedentis distin- ctionis dicit Augustinus : et ideo illud argumentum procedit a diminutione.

Ad aliud dicendum, quod pronuntiatio dupliciter consideratu r, scilicet in substantia cum forma debita pcenitentis pronuntiationis, in quantum est pcenitens : et primo quidem modo verum est, quod concludit ratio illa : secundo autem modo falsum est. Nec potest concludi per argumentum illud, quia forma totius est jn omnibus partibus : et haec est gratia poenitentialis, licet in forma partium differant partes inter se.

Ad Atiup dicendum, quod impossibile dupliciter dicitur, scilicet id in quod nullo modo possumus, nec aliquid facere, quo facto illud fiat, sicut subvertere montes impossibile est nobis: et hoc non precipitur alicui. Secundo modo dicitur nobis tmpossibile, quod in se non possumus, sed possumus aliquid, quo facto illud inevitabiliter fiet : et hoc ratione antecedentis quod est in potestate nostra, et quodammodo possibile est nobis, et hoc est habere gratiam : quia si fecerimus quod in nobis est, Deus inevitabiliter dabit nobis gratiam: et hoc ratione antecedentis potest esse in precepto : et hoc secundum opinionem eorum qui dicunt, quod forma operis est in precepto, et non iantum operis substantia.

De hoc invenies multa ante finem tertii hujus operis.

Ad aliud dicendum, quod licet equaliter preevipiatur justo et peccatori : justo, inguam, qui aliquid habet confiteri : non tamen intenditur, quod peccator remanens peccator faciat, sed potius justificatus per confessionem. Si tamen facit peccator existens, valet ei quantum ad ea que sunt confessionis ex parte audientis confessionem, ut dictum est: et etiam ad quedam alia, licet non ad meritum vile elerne.

Av, auiup dicendum, quod in corporalibus actionibus gravibus ctiam distinctio habet locum : talia enim precipue habent duo, scilicet, actionem et passionem : similis enim actio est exercitium ipsum dandi vel peregrinandi: et hoc attenditur secundum radicem ex qua procedit : et si illa est gratia, opus est meritorium. Si autem est bona de genere bonorum, est ipsum opus de genere bonorum : tamen non facit opus meritorium, sed valct ad vicinandum se gratia. Passio autem est effectus actionis, et hanc magis intendit confessor injungens poenas excidentes petulantiam peccatorum, ex qua lasciviens peccavit : sicut poena damni efficitur a datione eleemosyne, et hac poena manet in eo qui dedit, etiam postquam datio prelerivit : et pcoena debilitatis membrorum manet apud peregrinantem, etiam postquam peregrinatio preterivit. Unde sicut diximus, quod passiones martyrum dupliciter considerantur, scilicet, in quantum est passio tantum, et in quantum est voluntas martyrum circa illam : et primo quidem modo non meretur, secundo autem modo meretur : ita videtur dicendum, quod haec poena manens dupliciter consideratur, scilicet in quantum est poena manens, et nihil valet ad meritum, licet valeat ad petulantiz domationem : et in quantum est voluntas circa eam : et siilla habet gratiam post factum etiam, eo quod poena manens potest habere voluntatem circa se quae sequitur opus, tune dico, quod illa poena manens sic informata, incipit valere ad vitam aeternam : eo quod placet ei damnificatum esse propter Deum, et debilitatum in honore Dei. Sic autem pcenosa non est confessio, quoad poenam manentem post actum confessionis : et ideo non est simile. "

Concedo tamen, quod ex parte audientis valet ad absolutionem debiti confitendi, et ad alia quee supra dicta sunt.

Ad aliud dicendum, quod non est omnino simile de Baptismo, Confirmatione, Ordine, et Peenitentia : quia in illis imprimitur character qui manet, et gratia cujus operari incipit sacramentum recedente fictione : sed in Peenitentia nullus omnino character imprimitur spiritualis : et tunc non operatur ipsa praecedens ope- ratio ut operatio fuit, quia nec intus nec extra mansit : tamen ratione contritionis et poenitentia nove datur gratia nova, et non tenetur confiteri ratione supra dicta.

Ad aliud dicendum, quod licet nemo sciat se certitudinaliter habere charitatem, tamen hoc opinari potest ex signis, si displicet peccatum, et adest votum confitendi vel satisfaciendi, et peccatum perpetue detestandi : et hoc sufficit nobis in hac vita, quia non potest amplius hic exigia nobis, quam possibile est nobis solvere.,

Et per hoc patet solutio ad omnia quesita.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6