An in poenitente confessio praecedit ju-.
stificationem ?
ARTICULUS VIII.
An in poenitente confessio praecedit ju-.
stificationem ?
"Die tu iniquitates, etc." Ex hoc videtur, quod dicte
iniquitates praecedunt justificationem : sed ante
justificationem est homo in mortali
peccato : igitur secundum hoc confessio
semper fit adhuc existente confitente in
peccato mortali.
Contra : Homo justificatur in
contritione : et confessio sequitur
contritionem : ergo sequitur justificationem :
ergo confessio est justificati. -
Responsio, quod confessio operans in
voto cum contritione operatur
justificationem : et hoc modo procedit eam
necessario, non tempore, sed natura. Sed
confessio in actu accepta non operatur
aliter, nisi absolvendo a debito
confessionis, quod justitiae est. a