Text List

Articulus 7

Articulus 7

An sicut anima est vita corporis, ita Deus est vita anime ?

ARTICULUS VII. An sicut anima est vita corporis, ita Deus est vita anime ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, A, §,5 in fine: "Quae ut est vita corporis, ita efus vita Deus est."

Videtur enim hoc esse falsum : quia 1. Ipsa est vita corporis per naturam, quia est actus corporis potentia vitam habentis : hujusmodi autem est quodcumque organicum : Deus autem non est vita anime nisi per gratiam : ergo nulla videtur esse similitudo.

2. Adhuc, ut dicit Philosophus, egrediente anima, exspirat corpus et marcescit : sed recedente Deo ab anima, adhuc vivit anima : ergo videtur, quod nulla hinc inde sit similitudo vite.

Si forte dicas, quod omnia in nihilum caderent, nisi manus Omnipotentis teneret, ut dicit Gregorius : et ita recedente Deo ab anima, decideret in nihilum anima : sicut corpus decidit, anima recedente presentialiter. ConTRA : Secundum hunc modum contentionis quo ipse essentialiter, prasentialiter, et potentialiter est in omnibus, non magis continet justi animam, quam peccatoris : hic autem loquitur de Morte qua moritur peccator : ergo patet, quod illud nihil est ad propositum, et non eg instantia. ,

Praeterea, Tilo modo continendi nop minus continet corpus quam animam, nec animatum quam inanimatum, vel e¢ converso : sed in Litéera non loquitur nisi de habente gratiam et non habenteergo patet, quod non est instantia ad ob. jectionem inductam.

Urerivs queritur, Utrum vita qua Deus vivificat animam, conveniat ei secundum essentiam vel potentiam ?

Videtur, quod secundum essentiam : quia 1. Vivere viventibus est esse : et esse est actus essenliw potius quam potentie.

2. Adhuc, Vita anime per prius est actus essentiae corporis, quam organi corporalis. Propatio. Quidquid enim ad aliquid se habet ut actus primus, et ad aliquid ut actus secundus, per prius convenit ei quod recipit ipsum ut actum primum, quam ei quod ut actum secundum ipsum recipit : anima autem ad corporis organici essentiam se habet ut actus primus, et ad organum ut. actus secundus, quia movet ipsum ad opera : ergo per prius convenit corporis essentiz quam organo. Sed si sic se habet Deus ad essentiam anime et potentiam, sicut anima ad corporis essentiam et organum : ergo vita divina per prius convenit essentiae anime quam potentie.

SED CONTRA : 1. Vita non dicitur nisi dupliciter, scilicet nature, et secundum bene esse: bene autem esse est secundum ordinem vivere, et hoc non est nisi secundum ordinem et distinctionem potentiarum : ergo vivere secundum bene esse, per prius convenit potentia quam essentia : et tale est vivere Dei in gratia : ergo per prius convenit potenti# quam essentie anime.

2. Adhuc, Vita etiam dicit secundum bene esse in sensu, secundum quod dicitur vita voluptas : sed voluptas est secundum potentias prius, quam secundum essentiam : ergo in ratione similiter erit vivere secundum’ esse rationem prius secundum potentiam, quam se~- cundum essentiam.

Responsio. Dicendum, quod non in omnibus est similitudo, sed in quibusdam : sicut scilicet in hoc, quod sicut anima indeficiens principium est vite corporis quantum est de se : et si corpus non vivificatur indifferenter ab ipsa, quod hoc non est ex parte anime, sed potius propter corruptionem ipsius corporis : ita et Deus indeficiens principium est vite anime de se: et si anima non semper vivificatur, hoc accidit propter ipsius anime corruptionem, et a fonte vite aversionem.

Iter in hoc est similitudo, quod nulla vita est in corpore nisi ea quee est continuus actus anime in corpore, cujus esse est fieri continue ab ipsa anima, ut videtur etiam dici in libro de motu cordis: ita nulla vita gratiae est in anima nisi per continuam preesentiam Dei inhabitantis in nobis per gratiam. Dissimilitudo tamen est in hoc, quod Deus non unitur anime ad constitutionem alicujus tertii, sicut anima corpori unitur. Et in hee, quod Deus non est actus naturalis anime, sicut anima corporis: et in plurimis alliis.

Et per hoc patet solutio ad primum et secundum.

Et bene concedendum est, quod instantia inducta licet in se quamdam veri apparentiam contineat, tamen non instat ad propositum.

Av i quod ulterius queritur, dicendum quod vivere illud dupliciter dicitur, scilicet secundum objectum vite quod - est bonum in statu gratiae et gloria, et secundum habitum vite : et objectum quidem prius respicit potentiam, quia anima illius capax est per rationem et voluntatem : secundum habitum autem vite per prius est in anima secundum essentiam, et in potentia per consequens.

Ad primum dicendum, quod non est simile de vita natura, et vita gratice : quia vita nature est actus essentialis anime, vita autem gratiae per metaphoram, et accipitur secundum bene esse : et hoc est esse optime secundum bonumi rationis, et ideo oportet esse per perceptionem illius quod vivilicat secundum rationem et intellectum : et haec perceptio est apprehensio boni quod est Deus, et affectio circa ipsum : hoc autem primo fit secundum potentiam, et per consequens secundum essentiam : et ideo non est simile quod pro simili inducitur.

Ad aliud dicendum, quod non eodem modo anima est actus corporis, et objecti ratio actus potentiae : quia anima est actus corporis dans sibi esse, quod est vivere in viventibus tantum, vel sentire in sentientibus, et intelligere intelligentibus : sed vivere hoc modo dictum, non est vitam exercere vel sensum vel intellectum, sed potius esse viventis habere, et esse sentientis, vel esse intellectivum : sed quando objecti ratio sive species dicitur actus potentie# recipientis ipsum, intelligitur actus quidem inferens passionem alicui rei cui infert se, ut color oculo, et sonus auditui secundum actum facto, et sic de aliis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7