Articulus 29
Articulus 29
An desperatio veniat ex contemptu, vel ex timore ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 6, ante finem : "Claudit super illum qui in profundum contemnit, etc."
Sumitur enim hoc de Proverbiis, xvii, 3, ubi dicitur : Impius, cum in profundum peccatorum venerit, contemnit.
Videtur autem hoc esse falsum : quia 1. Desperatio non provenit ex comtemptu, sed ex nimio timore : timor autem nimius humiliat, ut dicit Augustinus. Cum igitur contemptus procedat. ex superbia, videtur incongrue ista conjungere, in profundum iniquitatis venire et contemnere.
2. Praeterea, Si contemnit, queritur quid contemnit ? Si dicatur, quod Deum. Contra : Nemo contemnit eum quem nimis timet, hic autem nimis timet : ergo Deum non contemnit.
3. Si dicatur, quod contemnit peenitere et confiteri. Contra: Si quis se non. subjiciat ei quod sibi nihil valere credit, non est contemptus, sed sapientia, aut apparens tantum, aut existens et non ap. parens : sed desperans non credit sibi valere poenitentiam et sacramenta : ergo si non subjicit se illis, non est contemptus, sed sapientia apparens.
Et videtur non esse ad propositum quod hic inducit. Dicit enim parum ante: "Confitere ergo, et dic: De profundis clamavi ad te, Domine *." Ex hoc videtur velle, quod non intendit Augustinus nisi de confessione laudis coram Domino :. et sic auctoritas illa nihil probabit de proposito.
Resronsio. Dicendum, quod omnis impius in consideratione profundissime iniquitatis desperans, contemnit in proprio sensu ad minus : quia plus innititur sen-~ sui suo, quam verbis Dei et Ecclesiz consolantis et revocantis ipsum : et hoc est superbia maxima. Unde Gregorius dicit: "Cum judex sic timetur, quod facies judicis non amatur, timor ex timo- . re est, non ex humilitate."
Ad primum ergo dicendum, quod licet non contemnat Deum in se, tamen contemnit Deum revocantem a peccatis in verbis suis.
Ad aliud dicendum, quod contemnit Deum in verbis suis et sacramentis, eo modo quo dictum est : quia nisi erroneum suum sensum verbis Dei et Ecclesie preferret, ipse rediret ad poenitentiam.
On this page