Text List

Articulus 28

Articulus 28

Quare dicatur aliquod peccatum veniale ?

ARTICULUS XXVIII. Quare dicatur aliquod peccatum veniale ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, A, 6, post medium : "Venialis est culpa, quam sequitur confessio delictorum, etc."

Videtur enim hoc esse falsum: quia dicitur ibi veniale ex genere, aut ex eventu. Siex eventu: tunc non est veniale nisi quod poenitentia sequens cum gratia facit veniale, id est, veniam habere: sed hoc primo facit contritio,. antequam confessio adveniat : ergo non pro- | pter hoc est veniale, quod sequitur confessio : sed propter hoc primo, quod sequitur contritio. Si autem veniale ex genere. Contra : Hoc non tenetur aliquis in numero confiteri, nisi confessione generali, ut prius in praecedenti distinctione habitum est: ergo videtur, quod hoc quod dicit in Litera, sit falsum.

Responsio. Dicendum, quod dicitur hic veniale ex eventu sequentis gratiae. Et. quia licet deleat contritio culpam et eternam pceenam, non tamen tollit adhuc penae intolerabilitatem, sed potius hoc facit vis clavium in confessione : post clavium autem effectum efficitur poena arbitraria, quae tolerabilis est et levis peenitenti ad expiationem delicti : et ideo non attribuit hoc contritioni sicut confessioni.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 28