Text List

Articulus 31

Articulus 31

An confessio est virtus ?

ARTICULUS XXXI. An confessio est virtus ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, B, sub finem: "Jam donum Spiritus sancti habet, etc."

Videtur enim secundum hoc quod confessio sit virtus, quod falsum est: cum sit actus quidam exterior, conveniens bonis et malis.

Rusponsio. Ad hoc est dicendum, quod loquitur de confessione fructifera, quae est actus meritorius, et dicitur donum Dei, eo quod non est a nobis ea parte qua meritorius est, licet liberum arbitrium det actum et substantiam. Et de hoc plura notata sunt super secundum Sententiarum. Per totum autem istud caput solutio Magistri notabilis est et bona, et concordans hactenus disputatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 31