Text List

Articulus 32

Articulus 32

An oporteat confiteri homini ?

ARTICULUS XXXII. An oporteat confiteri homini ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, C, "Jam secundum questionis articulum inspiciamus, etc."

Fiat disputatio primo de principali quesito, Utrum sufficiat soli Deo confiteri, vel oporteat confiteri homini ?

Videtur autem, quod sufficiat Deo confiteri : 1. Ad peccati enim deletionem sufficiunt duo, scilicet Deus, et peccans : sed ex parte Dei non deest misericordia dans gratiam, ex parte autem confitentis coram Deo est recognitio peccati cum detestatione : ergo videtur, quod haec duo sufficiunt ad peccati deletionem: ergo non oportet confiteri sacerdoti.

2. Adhuc, Peccatum quod per alterum traductum est, etiam sine consensu et opere nostrae voluntatis deletur, sicut patet de originali in parvulis : ergo peccato quod per nos factum est, sufficit si nos cooperamur Deo in delendo ipsum : sed hoc sufficienter fit, quando aliquis Deo confitetur recognoscendo peccatum suum coram Deo cum detestatione : ergo videtur, quod non sit necessarium homini confiteri.

3. Adhuc, Non debet plus exigi in emenda quam commissum est in culpa: quia Dominus precepit, quod secundum mensuram delicta fiat etiam plagarum modus : sed in actu peccati in quantum peccatum est, non leditur nisi Deus et peccans: ergo in deletione ipsius non debet queri aliquis, nisi Deus, et ipse qui peccavit : ergo sufficit coram Deo solo confiteri. Quod autem non ledatur in peccato, nisi solus Deus et pec- cans, hoc patet ex hoc, quia.si divinuy separetur a peccato, non leditur in pec. cato proximus : et sic constat Propositum.

Praeterea, Propter quid adhibetur homini confessio ? Si dicatur, quod propter consilium. Contra : Unum est substantiale consilium in omni confessione, s¢j-- licet, Vade, et am amplius noli peccare*, Et si nihil adjungitur aliud, illud servatum salvat hominem : ergo vide-~ tur, quod aliud non sit nisi de bene esse. Cum igitur substantiale consilium sit unum, hoc potest innotescere poeni-. tenti omni per publicam predicationem et doctrinam : ergo non est necessaria confessio quae fit homini.

4. Item, Rex terrenus ideo habet vicarium, et indiget illo, quia personaliter non potest esse ubique in regno suo: igitur rex qui per seipsum ubique est in suo regno, non indiget vicario ; sed Deus est hujusmodi rex, qui vicario non indiget : ergo non est necessarium, ut vicario Dei, loco Dei confiteatur aliquis.

5. Item, Quod aliquis artifex pluribus concurrentibus operetur, illud non potest esse nisi aut propter imperitiam artis, aut propter impotentiam artificis, quia non potest per unum operari totum : dicit enim Philosophus, quod melius est operari uno multa si fieri potest, quam multis multa : sed Deus qui summus artifex est, scit et potest operari remissionem peccatorum per selpsum : ergo videtur, quod superflue adhibet sibi hominem vicarium : ergo sufficit coram Deo peccatum confiteri, et detestari : et non oportet ut quis confiteatur homini.

6. Adhuc, Judicium confessionis, ju-. dicium divinum est, et ideo non eget testibus nisi conscientia sola : sed in om-_ ni judicio sufficit, quod causa innotescat judici soli : et non oportet, quod innotescat alii: ergo in confessione sufficit quod peccatum innotescat soli Deo, nec oportet confiteri peccatum homini.

4. Penitentia cum suis partibus sacramentum est, ut supra sepe habitum est : esse autem sacramenti consistit in dispensatione ministrorum : ergo et illud : nihil autem dispensatur ab alio, nisi cognitum ab ille : ergo oportet, quod minister qualitatem pcenitentium agnoscat in eo quod poenitentes sunt : non autem potest illa cognosci, nisi cognito peccato: ergo oportet ministrum agnoscere peccatum : et non potest nisi per confessionem : ergo oportet confessionem fieri homini.

2. Item, Satisfactio non est nisi post vim clavium, ut prius habitum est : claves autem operantur in confessione facta homini: ergo necessarium est ut confessio fiat homini.

3. Item, Peenitentia sunt arbitrarie, ut dicunt Sancti et Doctores: sed numquam potest poenitentia arbitrari, nisi sciatur quantitas delicti per confessionem : ergo oportet poenitentem qui vult poenitentiam facere, confessionem facere homini.

4. Praeterea, Si confessio non requireretur propter hominem, tunc non oporteret fieri aliquam confessionem : ei enim qui omnia novit, non est necessaria confessio : sed Deus omnia cognoscit : ergo non est ei confessio necessaria : si ergo queritur confessio a pcnitente, constat quod hoc fit propter hominem, et non propter Deum.

Auctoritates autem ad utramque partem istius disputationis multe sunt in Littera.

Responsio. Dicendum, quod absque dubio confessio facienda est homini, et non soli Deo, sicut Magister determinat in Littera,

Ad ILLUD ergo quod primo objicitur, dicendum quod licet in peccato non habeat culpam nisi peccans, non tamen sufficit solus ad deletionem : plura enim exiguntur ad reconciliationem, quam ad recessum per peccatum : oportet enim adesse meritum Christi in clavibus, et etiam intercessionem Ecclesia per suum ministrum : sicut enim in primo peccato unus homo solus peccavit, et tamen solus pro omnibus nec etiam pro se peenitere potuit, nisi meritim Christi suffragaretur, ita etiam est in peccatis aliorum quoad hoc quod plura oportet concurrere ad reconciliationem.

Ad aliud dicendum, quod illud pecca-. tum non omnino deletur per alterum : quia ad minus oportet suscipere sacramentum Ecclesiae : et ita fit ibi aliquid: per Ecclesiam. Et similiter necesse est in peccato actuali, quod per Ecclesiam in suo ministro conjungatur illi meritum Christi, quod est in potestate Ecclesiastica in clavibus.

Ad aliud dicendum, quod jam patet per predicta : quia non sequitur, quod plura multa exiguntur in emenda, quam: commissa sint in culpa. Ne tamen credamur fugere argumentum, dici potest, quod in peccato est quoddam nocumentum peccatoris, scilicet quod dividitur a corpore Christi mystico per peccatum,. et a capite Christo : et sic ordinavitDeus, ut non revertatur, nisi per mini-- strum in voto et opere, si habet facultatem : et sic ei quod est. in emenda, respondet aliquid in culpa.

Ad aliud dicendum, quod rex terrenus benignus triplici ex causa utitur ministro, scilicet propter imperfectionem sui, et propter utilitatem subditorum, et propter ordinis pulchritudinem. Propter sui indigentiam, quia ubique esse non potest, nec per seipsum omnia dijudicare. Propter utilitatem autem subditorum dupliciter, scilicet inferiorum, et superiorum. Superiorum : quia vult, quod superior hac honoretur dignitate, et sibi in hoc. deserviat ut inferiorém perficiat. Inferiorum autem: quia forte inferior magis audacter habet accessum

ad inferiorem aliquem, quam ad ipsum . regem. Et his duabus ultimis de causis’ Deus vicarium habet. Et prima causa est Augustini et Gregorii per simile loquen- tium de Angelis, quibus Deus utitur in perficiendis hominibus. Secunda autem est Magistri Ilugonis. Propter seipsum autem non utitur vicario : quia et ubique est, et omnia per seipsum potens dijudicare. Tertia causa est ordo : et ista est beati Dionysii : quia etsi Deus omnia per seipsum possit perficere, et illuminare, et consummare, tamen propter pulchritudinem ordinis lex divinitatis est per prima media, et per media ultima deducere. ad purgationem, illuminationem, et perfectionem : et ideo in Ecclesiastica hierarchia constituuntur gradus sicut in ceelesti.

Ad aliud dicendum, quod Philosophus intelligit de eo quod est omni modo melius, tam ex parte facientis, quam ex parte ejus circa quem operatur : et si ita Deus esset, tunc Deus per seipsum operaretur : sed in praecedentis argumenti solutione ostensum est sic non esse.

Ad aliud dicendum, quod aliud est de judicio convictionis ad condemnationem, et aliud de judicio reconciliationis rei ad perfectionem, per purgationem et illuminationem : in primo enim non exigitur nisi quod judex causam cognoscat quantum ad substantiam judicii: et si aliis innotescat, hoc fit ut justior esse videatur condemnatio : et tale erit judicium in futuro, quod Deus faciet per seipsum. Sed judicium confessionis est judicium reconciliationis et reductionis : et ideo illa exiguntur, quae supra dicta sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 32