Articulus 33
Articulus 33
An verum sit hoc dictum Magistri di- centis, Lavant lacryme delictum, quod voce pudor est coniiteri?
ARTICULUS XXXII. An verum sit hoc dictum Magistri di- centis, Lavant lacryme delictum, quod voce pudor est coniiteri?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, GC, post initium : "Lavant lacryme_ delictum, quod voce pudor est confiteri, eto.".
Aut enim hoc intelligitur, quod cum pudore confitetur aliquis : aut sic, quod pudor esset si confiteretur. Si primo modo : tunc nihil esset, quod sequitur : "Venie ftletus consulit, et verecundiae :" non enim consulit verecundia, si vere. cundiam confitendo subire oportet. Si autem secundo modo : tune erit contra. hoc quod dixit idem Ambrosius: "Lacrymas Petri lego, satisfactionem non lego."
2. Praeterea, Quid est quod dicit : "Quod defendi non potest, ablui potest:" si enim absolvitur, tunc videtur quod ad notitiam veniat absotventis’: et ideo non valet ad propositum.
3. Praeterea, Videtur nihil esse quod dicit : quia si peccatum non potest defendi, in nullo judicio debet absolvi reus : ergo si absolvitur peccator, potest defendi: et ita nihil dicit, "Quod defendi non potest, ablui potest."
Videtur autem, quod possit sustineri : quia . 1.Tam hic quam etiam in Decreto recitatur tantum pro opinione, et non pro errore : ergo videtur, quod Ecclesia opinionem et non errorem judicat illud.
2. Item, Non semper fuit hic usus, quod homo homini confiteretur : ergo videtur, quod non sit de moralibus quod homo homini conifiteatur, quia moralia semper tenent : et constat etiam quod non est de credendis, cum etiam non sit articulus fidei, nec etiam reductum ad ar-| ticulum aliquem : ergo nec de credendis est, nec de necessario faciendis : in omnibus talibus autem dicunt Magistri, quod possumus opinari pro utraque parte : ergo illud est de opinabilibus, et non est judicandam hereticum quod illi dicunt.
3. Item, Augustinus et Bernardus distinguunt credenda et intelligenda et opinanda, dicentes, quia quod credimus, de-. pemus auctoritati : quod intelligimus, yationi : quod opinamur, errori sive incertitudini dubitationis : sed in ista questione certam canonis Bibliae non habemus auctoritatem, ergo non est de credendis : nec habemus firmam ac stabilem yarionem, ergo non est de intelligendis : ergo relinquitur, quod sit de opinandis : sed in talibus non culpatur oppositum dicens : ergo ista opinio non est condemnanda, ut videtur.
SED CONTRA : 1. Quidquid dissolvit ordinem Ecclesiasticum et potestatem Ecclesiasticam, illud est hereticum : haec assertio dissolvit: ergo est heretica. Progatio prime est : quia hac est contra articulum, "In sanctam Ecclesiam et Sanctorum communionem." Secunda probatur ex hoc, quod qui negat actum, negat per consequens potestatem : sed actus purgationis, illuminationis, et perfectionis, negatur procedere secundum ordinem potestatis Ecclesiastice in reducendis inferioribus : ergo constat propositum.
2. Adhuc, Quod sacrw Scripture contradicit est hereticum : sed illud sacre Scripture contradicit : ergo est heresis pura. Prima patet per se : quia non habemus regulam credendi aliquam, nisi Scripturam. Secunda constat : quia cum mysterio sacra Scripture, quae in Veteri Testamento dicit quod leprosus non redit ad castra, nisi per judicium. sacerdotis, contradicat ista assertio, constat quod sacre Scripture contradicit : et ita constat propositum probatum.
Responsio. Dicendum, quod intelligitur Littera sic : "Quod voce pudor est confiteri," hoc est, quod cum pudore aliquis confitetur.
AD opsecTUM autem contra, dicendum quod Littera non tantum innuit, quod non legit confessionem : sed etiam exPresse dicit, quod non legit satisfactionem : et tamen naturale jus non permit- tit quin satisfecerit, si peccavit : et ita etiam intelligendum est de confessione : licet alibi duas solutiones alias super hoc notaverimus in praecedentibus, quas hic non repetimus, ne fiat prolixitas.
Ad aliud dicendum, quod peccatum quod defendi non potest, est peccatum in judicio confessionis manifestatum sacerdoti : quia tale est judicium illud, quod accusantem absolvit, et defendentem peccatum suum condemnat.
Ad objectum autem dicendum, quod verum est de judicio convictionis, et de judicio condemnationis, et non de judicio reconciliante reum : et bene concedo, quod non valet ad propositum pro ista assertione : quia falsitas bonum au-. ctoritatis testimonium habere non potest; ,
Ad i quod ulterius queritur, dicendum videtur, quod duplex est heresis, scilicet aperta, et implicita. Aperta heresis, quae expresse contrarium predicat, vel quod antecedit articulum, vel sequitur illum : ut quod Deus non sit trinus et unus, est heresis contra articulum : quod fornicatio non sit mortale peccatum, est heresis contra consequens articulum : quod sacra Scriptura falsum dicat, est heresis contra antecedens articulum. Jmplicita autem heresis, est assertio ex qua sequitur heresis, sicut est ista : quia licet modo non teneamur confiteri Episcopis tribus vel duobus, si tamen precipiatur ab Ecclesia, tunc tenemur. Unde si ego dico non esse confitendum Episcopis illis, ex hoc sequitur, quod non sit obediendum potestati et ordinationi clavium : et ideo heresis est. Et talem judico assertionem istam : quia licet quandoque homo non confiteretur homini enarrando peccatum ore, sicut modo, tamen ex pracepto Ecclesiae tenetur ad. illud. :
Ad primum ergo dicendum, quod nec Magister hic, nec Gratianus in decreto recitat hoc approbando, sed potius condemnando, et errorem in oppositum disputando manifestat.
Ad aliud dicendum, quod ex illa ratione non potest haberi, quod sit de opinabilibus, sed potius quod non omnino sit morale, sed disciplinale secundum aliquid : sicut supra' per disputationem habetur, quod substantialiter quidem morale est, sed determinatio ipsius est disciplinalis, et per Ecclesiam facta : et hoc ad utilitatem hominum, et Ecclesiastice unitatis.tota die fieri potest.
Ad aliud dicendum, quod licet auctoritas canonis non sit de tota determinatione, tamen innuit canon hoc fieri posse, et esse utile tam in Veteri quam in Novo Testamento: in Veteri enim praecipit diligenter agnosci vultum pecoris : in Novo autem in canonica Jacobi expresse dicens : Confitemini alterutrum peccata vestra.
On this page