Text List

Articulus 35

Articulus 35

An aliquis potest confiteri suo conserva ?

ARTICULUS XXXV. An aliquis potest confiteri suo conserva ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : "Non dico ut confitearis ea, etc."

Conservus enim hominis est quilibet homo : ergo nulli homini debet confiteri: et sic totum falsum est, quod supra disputatum est.

Responsio. Dicendum, quod potest fieri vis in conservo : quia conservus potest dici aequalis conditione et gradu, et sic sacerdos non est conservus : et tunc non intelligitur hic nisi confessio laici et popularis, quae sepe fit ad exprobrationem : quia laici non habentes discretionem sigilli confessionis, exprobrant audita confitenti.

Vel aliter potest dici, quia vis est inhoc quod dicit, "Ut tibi exprobret:" quod licet sacerdos conservus sit, non tamen debet confiteri ut homini, quia sic posset exprobrare confitenti, sed debet confiteri ut Deo : quia sic prohibetur ab exprobratione sacerdos sigillo confessionis : quia novit hoc ut secretum Dei, et non ut narrationem humanam. ,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 35