Articulus 36
Articulus 36
Qualis debet esse confessio ?
Hic ponenda est questio utilis, Qualis debeat esse confessio ? Et dicunt Magistri, quod decem et sex dant ei debitam qualitatem, quae his versibus notantur : "Sit simplex, humilis, confessio pura, fidelis, Et frequens nuda, discreta, libens, verecunda, Integra, secreta, lacrymabilis, accelerata, Fortis, et accusans, et sic parere parata."
Si autem dicatur, quod dicitur.simplex quantum ad peccati enarrationem. Con- tra : Non simpliciter debet enarrari peccatum, sed potius peccatum cum circumstantiis : ergo videtur, quod non debet esse simplex.
Si vero dicas, quod intelligitur de simplicitate confitentis. Contra : Ad Roman. xvi, 19: "Volo vos esse sapientes in bono, et simplices in malo": sed unum optimorum est confessio : ergo in ipsa non de~ bet aliquis esse simplex. :
Praeterea, Videtur, quod omnis confessio sit humilis : omnis enim actus humilians agentem, humilis est : sed nihil adeo ut confessio humiliat agentem : ergo videtur, quod omnis confessio sit humilis.
Hoc enim non videtur differre a simplicitate. Purum enim est, quod nihil alieni habet permixtum, et similiter idem est simplex : ergo videtur, quod haec duo in confessione sint unum.
Si autem tu dicas, quod puritas refertur ad confitentem. Contra : Quia secundum hoc nullus impurus confiteretur, id est, habens peccatum mortale : et hoc supra est improbatum : ergo videtur, quod non debet poni, quod sit pura.
Aut enim intelligitur de fide confitentis, aut confessionis. Si primo modo : tunc non est proprium confessionis, quia nihil placet Deo sine fide. Si autem de fide confessionis, ut communiter dicitur : tunc idem est confessionem esse fidelem, quod veram : et veritas ista supponitur in simplicitate et puritate : et ideo illud membrum superfluere videtur.
Item, Omnis actus frequenter iteratus, efficitur levis, et fit cum majori negligentia agentis, quia non ponitur studium nisi circa difficile : ergo frequens confes— sio negligentior efficitur : sed. haec est qualitas mala : ergo frequentia non est bona qualitas confessionis. 5
6. Objicitur etiam de hoc quod dicitur debere esse nudam. Quia hoc nihil differre videtur a simplicitate, quae supra assignata est : ergo pro qualitate diversa poni non debet.
Si enim intelligitur discretio quoad hoc quod omnia computet, tunc idem re, etsi non raticne, est esse discretam, quod esse iniegram : et sic alterum illorum superfluit. Si autem intelligitur discreta quoad confitentem, qui debet esse diseretus. Contra : Confessio obligat et discretum et indiscretum aequaliter : ergo est discreti et indiscreti aequaliter : ergo non debet dici discreta a discretione confitentis.
8. Item de hoc quod dicit, Libens. Impossibile enim est, quod aliquid sit libens et amarum simul : sed confessio debet esse cum amaritudine, sicut dicitur, Isa. xxxvin, 15: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae mee. Ergo non potest esse libens, ut videtur.
9. De hoc autem quod dicitur debere esse verecundam, videtur falsum: quia nihil retrahens a confessione est bona qualitas confitentis vel confessionis : verecundia autem est retrahens quantum est de se, nisi aliquis dominetur ei : ergo non est bona qualitas confessionis.
Item, In naturis quidquid impedit de se actum aliquem, non est bona qualitas agentis, in quantum agens est : ergo et in sanctis moribus sic erit : sed verecundia de se retrahit a confessione, ut cuili-~ bet patet : ergo, etc.
Item, Beatus Gregorius laudat Mariam Magdalenam ex hoc quod ipsa inter convivantes non erubuit in confessione dj. cens : "Quia semetipsam graviter erubescebat intus, nihil quod verecundaretur credebat esse foris:" ergo et aliis est audabilis qualitas non -erubescere.
Item, Paulo ante habitum est in Litte- . ra: "Si erubui peccatum meum coram populo confiteri *." Ergo si Job dicit laudando se non erubuisse, erubescentia laudabilis qualitas confessionis esse non potest.
Hoc enim videtur impossibile: quia dicit Psalmus xviu, 13: Delicta quis intelligit ? Ergo integre nullus confitetur.
Si autem tu dicas, quod recordatum integre confitendum est cum suis circumstantiis. Conrga: Supra habitum est*, quod circumstantias non oportet confiteri, nisi trahant ad aliud genus: ergo haec non est essentialis qualitas confessionis.
Si autem dicas, quod integra dicitur, quia totum uni confitendum est. ConTRA: Ponamus, quod duo injungant duas medietates vere poenitentia : in qualibet autem re due medietates rei equipollent integro : ergo ille duae medietates sufficiunt : ergo potest sic dimidiari confessio: et insuper melior videtur, quia major est verecundia coram duobus, vel tribus, quam coram uno.
11. Secreta autem non videtur debere esse: quiajam ante iu Lillera laudata est confessio quae fit coram populo.
ltem, Magdalena est confessa opere ad minus, scilicet flendo, coram populo: et laudatur multum ejus confessio : ergo videtur, quod non debeat esse secreta.
Item, Jam diximus ante, quod debet esse verecunda : ergo melior est magis verecunda : sed magis verecunda est, que fit coram pluribus, quam secreta.
12. Lacrymabilis etiam esse non vide- tur. Ex quadam enim disputatione supra habita *, habetur, quod quandoque minus dolens plus lacrymatur: et magis dolens, minus vel nihil: cum igitur laudabilior sit confessio quae fit cum majori dolore, videtur quod laudabilior sit non lacrymabilis.
Item, Supra dixit Augustus *, quod penitens debet gaudere de dolore: sed impossibile videtur simul gaudere et laerymari pre angustia: ergo videtur, quod confessio non debet esse cum lacrymis, sed potius cum gaudio.
13. Accelerata autem non videtur esse simul et discreta : quia nihil quod in sui factione requirit magnam discretionis deliberationem, potest esse acceleratum : sed confessio sic requirit pracognitionem et deliberationem : ergo non potest esse accelerata.
Si autem dicas, quod debet esse accelerata ratione temporis, quia non debet differri. Contra : Ecclesia non obligat, nisi quod semel in anno fiat : ergo ultra hoc tempus non oportet confiteri : ergo non oportet esse acceleratam hoc modo. Sed de hoc infra erit’ questio specialis.
14. Fortis autem non videtur aliquo modo esse confessio: quia nihil difficile est in enarratione peccatorum : fortitudo autem non requiritur nisi in difficili : ergo videtur, quod fortitudo non sit qualitas debita confessioni.
15. Accusans quidem confessio est: sed hoc videtur supponi in hoc quod dicitur verecunda : quia non est verecunda, nisi de accusatione divina : ergo quando verecunda esse ponitur, illud videtur su-_ perfluum esse.
16. Videtur autem, quod non oporteat quod sit parere parata: quia etiamsi non sit parata, adhuc confessio est, sicut supra probatum est.
Item, Qui confitetur, et non emendat, nihilominus tamen implet mandatum Ecclesia : ergo non oportet, quod sit parata semper obedire.
Item, Aliqui sacerdotes nituntur injungere quod non oportet facere pcenitentem : ergo in tali casu non oportet, quod sit parata parere. _
17. Adhuc, Videtur quod iste numerus non competat dictis beati Bernardi super Cantica: "Nequaquam judicetur de eo quod non sit vox, neque sensus : si tamen de corde humili fidelique processit confessio : omne ergo quod remordet conscientiam, confitere humiliter, pure, et fideliter, et has vices implesti *." Ex hoc accipitur, quod non sunt nisi tres confessionis qualitates : et sic alia videntur superfluere.
Responsio. Dicendum ad hoc, quod ille conditiones confessionis, sunt confessionis non cujuslibet, sed perfect secundum statum meritorium : et ideo non omnibus confessionibus conveniunt.
Accipiuntur autem conditiones iste partim ex consideratione confitentis, partim autem ex consideratione confessionis.
Ex parte quidem confitentis accipiuntur septem, scilicet quod sit humilis, libens, lacrymabillis, accelerata, fortis, discreta, et parere parata: alia autem omnes circumstant actum confessionis. Confessio enim in confitente consideratur quadrupliciter, scilicet in quantum est’ actus: sacramenti, et in quantum est a virtute poenitentiae procedens, et in ordine ad sequentem satisfactionem, et in quantum est enarratio peccatorum: et hoc est considerare eam in specie propria. Et primo quidem modo est libens : quia sic voluntas pcenitentis assentit ei, eo quod sacramentum purgat peccatum, et ipse summe purgari desiderat. Si autem consideratur ut actus a virtute ponitentiae clicitus, sic est cum difficultate: et quoad hoc exigitur, quod peni- tens sit fortis. Si autem consideratur in ordine ad satisfactionem sequentem, sic convenit ei quod sit parere parata. Si autem consideratur prout est peccatorum enarratio, dupliciter consideratur, scilicet in genere mali, et in specie: et in genere dupliciter, scilicet secundum quod peccatum est turpe perpetratum, et sic est verecunda : et secundum quod est malum, et sic est lacrymabilis. In specie similiter dupliciter, scilicet secundum ea de quibus est secundum speciem et numerum, quae multa sunt, et sic exigit, quod sit disereta: et secundum quod preceptum est de ipsa, et sic debet esse accelerata, quia celeritas implendi est preceptum ne occupet transgressio.
In ipsa autem confessione sunt omnia alia hoc modo. Confessionis actus habet_ in se tria, scilicet objectum, modum, et actum. Objectum autem est -peccatum ipsum, quod est in multitudine turpi, vestitum circumstantiis malis, habens adjunctum delectabile trahens. Si autem consideratur objectum ut in multitudine, sic querit integritatem ne dividatur: si autem ut circumstantiis vestitum - aggravantibus, sic querit accusationem sui: si autem consideretur ratione delectabilis adjuncti, sic debet esse secreta, ne aliquis inficiatur auditu, et pertrahatur vi delectationis ad similia. Si autem accipitur actus qui est declarativus peccati, aut comparatur ad dicentem, aut audientem : et ad dicentem dupliciter, scilicet prout. est meritorius, vel prout est impletivus precepti tantum. Si primo modo: tunc debet esse freguens. Si secundo modo : tunc debet esse simplex, id est, simpliciter sine excusatione aliqua factum enarrans, qua intendit obligare Ecclesia confitens. Si autem comparatur ad audientem, debet confessio esse nuda, ut aperte sacerdos totum intelligere possit cor poenitentis et confitentis. Modus proprius confessionis est duplex, scilicet quod sit impermixta actui contrario, qui est peccatum, et sic dicitur pura : et quod sit vera sicut dici- tur, et sic dicitur fidelis, id est, verax, Ad primum ergo dicendum, quod sim. plicitas quae opponitur additioni, non opponitur frequentiae actus ejusdem, sed potius interpositioni fabularum et factorum quae non sunt peccata: sicut multi confitentur totam historiam suae vite recitantes, contra quos dicitur, Isa. xxi, 26: Narra si quid habes ut justificeris, scilicet dic tu iniquitates tuas, ut justificeris : non dic fabulas vite tuae omnes. Ad aliud dicendum, quod non opponitur enarrationi peccatorum et circumstiarum, sed tantum illi quod jam dictum est.
Ad aliud patet solutic per idem : quia non negatur per hoc quin debeat esse valde sapiens ipse confitens : quia quanto est sapientior, tanto simplicius sine interruptione aliorum actuum confitetur.
Ad Hoc quod objicitur de humilitate, dicendum quod humilis debet esse: et bene concedimus, quod hoc confitenti convenit, sed tamen quia convenit ei secundum quod est in actu confessionis, ideo assignatur confessioni pro qualitate.
Ad aliud dicendum, quod omnis confessio bona est humilis: sed tamen non omnis confessio humilis est: quidam enim jactando peccata sua confitentur, de quibus, Isa. m, 9: "Peccatum suum guast Sodoma predicaverunt, nec absconderunt", Et contra istam conditionem precipue peccant quidam, qui peccatum ignominiosum, sicut furtum, vel aliquid tale, demisso capite confitentur : aliud autem quod sonat seculi vanitatem, sicut torneamentum, vel in disputando victoriam, vel audaciam pugnandi, confitentur erecto capite et ore ridente.
Ad id quod objicitur de hoc quod debet esse pura, dicendum quod pura dicitur, quia confitendo non multiplicat impurum : sicut quidam qui ipso actu. confessionis multiplicant peccatum, Jactando, vel mentiendo, vel desperando, vel presumendo, vel ab aliquo hujusmodi actu.
Ab objectum autem contra, dicendum quod ex predictis patet, in quo differt puritas a simplicitate : quia puritas dicit jmmixtionem peccati, et simplicitas ex-~ cludit admixtionem historie, non peccati existentis.
Ad aliud dicendum, quod bene conceditur, quod puritas non dicit ibi immunitatem a peccato ex parte confitentis.
Av Hoc autem quod objicitur de quar— to, scilicet qualiter sit fidelis, patet responsio per antedicta : quia fidelisest per veritatem dicti, secundum quod conscientia di o attestatur : et per hoc patet solutio ac primam partem objectionis, uia non intelligitur de fide confitentis.
Ad aliud dicendum, quod vera confessio, non semper est simplex : quia dicitur vera, eo quod res se ita habeat ut dicitur : et quandoque multa vera de historia vite interponuntur, quae tollunt ejus simplicitatem.
Ad aliud dicendum, quod frequens confessio non est necessaria : nec assignantur tantum conditiones essentiales confessionis, sed etiam conditiones confessionis secundum optimum sui statum: et haec est una illarum : quanto enim frequentius confitetur, tanto melius, licet non sit necessarium : quia verecundia semper tollit aliquid de poena, et etiam vis clavium, et oratio confessoTis.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod quidam actus sunt, qui tamen habent gravitatem adjunctam, quod frequentia numquam inducit delectationem, licet aliquo modo gravitatem diminuat : sicut patet in actibus fortitudinis: et quod fortitudo habet ratione gravitatis in sustinendo, hoc habet confessio ratione verecundie in se manifestando diversis: et tunc sicut manet semper actus gravis, itanumquam subrepit negligentia, sed semper fit cum attentione et dolore : bene tamen concedo quod verecundia diminuitur : et hoc supplet devotio frequenter se coram diversis confundentis.
Ad i quod sexto queritur de hoc quod dicit eam esse nudam : dicendum, quod ex diffinitione patet in quo differt a simplicitate : quia nudum sonat apertum, non involutum circumlocutionibus, ut aperte intelligatur ab audiente : sed simpliciter dicit privationem historia ad peccatum non pertinentis.
Ad noc quod objicitur de discretione, dicendum quod dicit modum confitentis in actu confessionis, secundum quod est de multis confessio : quia peccata diversa sunt : debet enim discretus. confitens majus peccatum dicere cum majori detestatione, et minus cum minori: et sic patet, quod differt ab integritate : quia integritas dicit ne dividatur in duos audientes, sed discretio dicit ut quodlibet per se debito pondere ponderetur : unde integra confessio potest esse indiscreta, et discreta potest esse non integra. Unde patet, quod ista sunt separata a se’ invicem.
Ad Auiup dicendum, quod libens potest esse confessio et amara, sed non secundum idem: consideratur enim ut actus sacramentalis purgans, et sic est libens et volita cum magna devotione facta : consideratur etiam secundum quod est rememorativa peccatorum perpetratorum et sic est facta cum amaritudine, tamen facta per voluntatem, sicut supra in precedentibus de dolore voluntario notavimus.
Ad id quod objicitur contra nonum, scilicet quod debet esse verecunda, dicendum quod laudabilissimarum conditionum confessionis illa est una, si sit moderata.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod duplex est verecundia : una scilicet coram Deo de turpitudine actus, et altera coram hominibus. Et prima est bona et incitans ad confessionem ut purgetur turpe verecundum. Secunda est mala et retrahens : et de illa procedunt tres prime objectiones. Et de illa que est coram Deo, dicit Bernardus : "Quanam fronte attollo jam oculos ad vultum tam boni patris tam malus filius ? Pudet in digna gessisse genere meo, pudet tanto a vixisse Gegenerom 1," Item dicit: "Quid caduea, vana, et prope nulla, ot quorum finis mors est, infelix et insanus preferre non erubui aeterni Patris amori et honori ? Confundor, confundor audire, Si ergo pater, ubi honor meus ? Sed etsi pater non esset, obrueret me beneficiis. Instaurat contra me testes (ut alia innumera taceam) hujus corporis victum, et usum temporis hujus, et super omnia sanguinem dilecti Filii clamantem de terra. Pudet ingratitudinis, quamquam ad confusionis cumulum arguar etiam reddidisse mala pro bonis, et odium pro dilectione." Et parum infra : "Erubesce et doce nihilominus, anima mea, quoniam etsi illum non repetere et non improperare decet, nos tamen omnino. dedecet ingratos immemoresque exstitisse."
Ad ultimum autem dicendum, quod sicut patuit superius, ubi distinctum fuit de verbo illo, quod coram populo non debeat confiteri gratia proprii actus confessionis, sed gratia sequentis, quod est exemplum ex injuncta satisfactione : ut sicut coram populo peccavit, ita bonum exemplum ostendat, et verecundia ab his non retrahat, sed potius incitet vere— cundia quae est coram Deo.
Ad pecimum quod objicitur de integritate, dicendum quod integritas opponitur divisioni quantum ad audientem : et ideo prime argumentationes non faciunt aliquid contra.
Sed ad ultimum dicendum, quod quantitas peccati, scilicet est in actu, et inradice actus : et licet in divisa confessione innotescat quantitas actus, tamen non innotescit quantitas radicis, quia vices ill multe indicant magnum habitum, et magnam radicem, et difficulter solubilem, et hanc quantitatem intendit principaliter excidere sacerdos per injunctam satisfactionem : et ideo est, quod dimidiata con~ fessio numquam est sufficiens, nec Potes, esse : et etiam ratione supra assignata, quia neutri apparet ita malus sicut eg. et hoc est se excusare, et ad hypocrisiy, tendere, et semper venia carere, sicut dictum est in pracedenti distinctione
Ad id quod undecimo queritur de se. creta confessione, dicendum quod ho. num est secretam esse propter scanda. lum. |
Ad id quod de Maria Magdalena objicitur, dicendum quod ipsa non exposuit peccatum in publico, sed peccatricem ip genere se ostendit in publico : et hoc non incitat nec instigat ad peccatum nescientes : et tamen etiam hoc ipsum non oportet, nisi. aliquis velit in criminibus magnis.
Ad ultimum dicendum, quod intelligitur de verecundia quae est coram Deo discreta, ne alicui procuret nocumentum vel scandalum.
Ad i quod objicitur duodecimo, quod debet esse accelerata, dicendum quod in actu nulla debet esse celeritas, sicut probat objectio prima : imo mora exigitur propter deliberationem, et singultus penitentium : sed accelerata tollit procrastinationem poenitentium,ne tardent converti ad Dominum, et ne differant de die in diem, sicut precipitur, Eecli. v, 8. |
Ad objectum autem contra, dicendum quod licet Ecclesia preceperit tempus, non tamen exclusit consilium : quia quanto citius, tanto melius : unde securum est accelerare quantum potest : et sicut dictum est, hic assignantur conditiones confessionis secundum optimum statum sul.
Ad noc quod decimotertio objicitur de dacrymabili, dicendum quod lacrymosa ponitur pro gemebunda, sicut hic dicitur in Littera : et sicut dicit beatus Gregorius in quadam homilia de Maria Magdalena sic : "Quae dum lacrymosa ad eum medullitus ingemuerat, a peste mox curatur, qua misere languerat." Et beatus Bernardus super Cantica : "Non tibi, 0 quecumque talis es anima, non ille locus vilis aut despicabilis videatur, (scilicet ante pedes Domini qui sunt judicium et misericordia) ubi sancta peccatrix peccata deposuit, induit sanctitatem. Ibi A& thiopissa mutavit pellem, et in novum restituta candorem, jam tune fiducialiter veraciterque respondebat exprobrantibus sibi verbum : Nigra sum, sed formosa, filie Jerusalem’. Miraris quanam id arte potuit, vel quibus obtinuerit meritis ? Paucis accipe. Flevitamare, et de intimis visceribus longa suspiria trahens, salutaribus intra’ se succussa_ singultibus, felleos humores evomuit 2."
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod dicitur lacrymosa magis a - lacrymis rationis et spei, quam spiritus et corporis.
Ad aliud dicendum,.quod Augustinus non intendit, quod gaudium illud excludat dolorem et lacrymas : et hujus ratio seeplus supra assignata est.
Ad id quod objicitur de quartodecimo, quod sit fortis, dicendum sicut patuit in divisione, quod difficillimorum operum est confiteri. Sicut enim supra in Littera dicit Augustinus, quod perfecte videtur * purgare qui erubescentie# dominans, nihil eorum quae fecit, nuntio et vicario Dei abscondit : et ratione difficultatis quam ingerit confusio humana, exigitur fortitudo in confitente : et hoc petiit Psalmista, Psal. uxvin, 16: Neque urgeat super me puteus os suum : sicut supra patuitin Litéera, ubi hoc inducitur ab Augustino.
Ad Hoc quod quintodecimo objicitur, scilicet de accusatione, dicendum quod non supponitur ibi verecundia : quia accusans est, quando culpam in se non in alium refundit, sicut fecit Adam : et hoc petiit Psalmista, Psal. cxu, 4, dicens : "Non declines cor meum in verba malitiz, ad excusandas excusationes in peccatis". Verecundia autem dicit confusionem passivam coram Deo, accusans vero sibi facit verecundiam activam coram homine sacerdote : et ideo patet, quod unum supponitur vel relinquitur in alio.
Ad ww quod sextodecimo objicitur, quod sit parere parata, dicendum quod hxc conditio est fructuose confessionis : et per hoc patet solutio ad duo prima. ..
Ad ultimum dicendum, quod intelligitur de his debere esse obediens quae necessaria sunt ad salutem : et de hoc in superioribus habita est questio specialis, Utrum scilicet injungi possint consilia et opera supere rogationis *? ~
Ad id quod objicitur de conditionibus | Bernardi, dicendum quod ipse non assignat nisi necessarias et essentiales, in quibus confessio sacramentalis differt ab aliis peccatorum enarrationibus. Et humilitas quidem est motus ejus secundum considerationem sui objecti quod est. humilians, quia est peccatum. Puritas vocatur hic exclusio omnis alieni, tam historie quam etiam peccati cumulantis peccatum per jactantiam, vel aliquid hujusmodi : et fidelitas est veracitas in dicto.
On this page