Articulus 46
Articulus 46
An diffinitiones scandali sint bone ?
Queremus autem de scandalo, primo quid sit? Secundo, De scandali divisione. Tertio, Utrum sit peccatum speciale divisum ab aliis peccatis, vel conjuntum aliis semper ? Quarto, Utrum sit mortale peccatum vel non? Quinto, Utrum scandalizaze aliquo modo conveniat bonis ? Sexto, Quorum sit scandalizari ? Septimo, Quae sunt dimittenda propter scandalum, et quae non? ,
Ad primum horum sic proceditur : Matth. xvi, 7,super illud : "Ve mundo a scandalis !" dicit Glossa: "Scandalum est dictum vel factum minus rectum, aliis prebens occasionem ruine."
Alia autem notificatio scandali habetur super illud Numerorum, xxx1, 2: "Ulciscere prius filios Israel", etc., sic, "Scandalum est, ubi recte ambulanti deceptio submittitur ad ruinam."
Objicitur autem sic contra primam : quia 1. Omne peccatum quod est in dictis vel factis, est occasio ruine alteri : ergo omne peccatum in dictis et factis existens, est scandalum, quod falsum est.
2. Adhuc, Omne peccatum procedens ad notitiam proximi, est obex positus recte ambulanti : sed omne peccatum in dictis vel factis existens, est procedens quantum est de se ad notitiam proximi : ergo omne peccatum in dictis et factis existens, est obex positus recte ambuJanti, quod falsum est, quia multi peccant, et non seandalizant.
3. Si forte dicatur, quod peccatum quod est in dictis vel in factis, efficitur scandalum quando aliquis ruit exemplo ipsius. Contra : Accidit peccanti, quod aliquis ruit ad exemplum ipsius vel non ruit : ergo scandalum per accidens est in scandalizante, et per se in scandalizato : sed in quo per se est, illius est et illi im~- putatur: ergo scandalum magis est in scandalizato et sibi imputatur, quod est contra totam Scripturam quae semper culpat scandalizantes.
Videtur enim illud posse esse occasio ruine : quia cor prodit ad notitiam per signa : ergo potest esse occasio obicis : ergo est scandali occasio : ergo ipsum poni debet, ut videtur.
Oxssicirur etiam contra secundam diffinitionem : 1. Non tantum recte ambulantes scandalizantur, sed etiam alii: ergo male dicitur, "Ubi recte ambulanti."
2. Adhuc, Non semper est deceptio in scandalo : sed etiam iste scit, quod male facit imitando : ergo male dicit, "Deceptio submittitur."
3. Item, Non interest ad casum ad obicem, utrum occultus sit obex, an manifestus, dum dejiciat ambulantem : ergo similiter est in via morum : ergo non oportet semper esse deceptionem.
Resronsto. Dicendum, quod scandalum est Grecum', et tantum sonat in Latino, quantum impactio vel casus : unde in scandalo spirituali quod trans- sumptive dicitur scandalum, oportet aljquid esse ad quod fiat impactio vel ca. sus : et hoc est peccatum obvians recte ambulanti in quantum obvians. Dico ay tem recte ambulantem, omnes et illum qui in illo opere in quo est, non deviat, | ut dicatur rectum esse illud quod rece. dit a curvitate peccati vel devio : et ita comprehenduntur omnes actus sub recto qui liciti sunt, id est, qui nullo precepto prohibentur : sic enim diffinitur licttam in Glossa super illud Apostoli, ad Corinth. vi, 12 : "Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt". Dico autem "obvians in quantum obvians": quia si peccatum haberet circumstantiam facientem ipsum non obviare recte ambulanti, non esset scandalum, sicut est circumstantia occultationis. Circumstantia autem fa~— ciens ipsum obviare pedibus recte ambulantis, est illa quae ponit peccatum ante eum : et haec est illa quae dicitur manifeste. Haec enim coram recte ambulante in via morum ponit peccatum obicem impedientem gressus operum.,
Ad primum ergo dicendum, quod hoc est falsum, "Omne dictum vel factum, etc.," quia non omne dictum vel factum est manifestum in spectaculo recte ambulantium, et non de se prodit ad notitiam, quando est occultum.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod nondum se prodit, quando occultatur et clauditur : subtrahitur enim quasi de via morum, quando subducitur notitia proximorum.
Ad aliud dicendum, quod circumstantia non est omnino accidentalis actui et hoc patet in moralibus, ubi species recti et obliqui distinguuntur per quando oportet, et quantum, et ubi, et. quibus auxiliis, et cur, etc. Patet etiam in. locis rhetoricis a quibus trahuntur argumenta accusationis vel defensionis rei a circumstantiis : et ideo non per accidens . convenit omni peccato, quod ei convenit per circumstantiam. Est autem una cir- cumstantiarum aperta ; et ideo de se hapet, quod est scandalum quando est apertum. Quod autem alius cadat, vel non, hoc est illi contingens : quia scandalum non est sola causa ruin, sed exigit etiam causam ex parte alterius imitantis ipsum in peceato. Unde sive ille cadat sive non,. iste tamen dedit quantum est de se occasionem ruine : occasio autem dicitur imperfecta causa, que secum exigit aliam principaliter causantem, quam excitat et invitat ad causandum, et hujusmodi in scandalo est voluntas imitantis scandalizantem in peccato quod ante oculos ejus ponit.
Ad aliud dicendum, quod peccatum cordis de sua ratione occultum est : quia peccatum cordis est discretive dictum, quod ita est cordis, quod non est oris vel operis.
Ad objectum autem dicit, quod signum multiplex est, scilicet commune, et convertibile signuin : commune non certificat : sed facit existimationem debilem, et ideo non est scandalum. Signum autem convertibile zquipollet cause, ut dicit Philosophus : et tale non est ma~ nifestum in peccato cordis. Si autem esset, inveniretur aliquid quod ipsum peccatum in specie propria ostenderet, et coram oculis poneret recte ambulantis: ideo non esset peccatum cordis tantum, sed ad peccatum oris vel operis reduceretur.
Av i quod objicitur contra secundam, dicendum quod non recte ambulans in quantum hujusmodi, non scandalizatur, quia invitans ad peccatum non accipit extra in peccato, sed causam sui peccati habet intra : sed recte ambulans et non distorte ambulans, ille enim ad peccatum invitans cum non habeat intra, extra accipit in peccato proximi sibi obvianti in via morum.
Ad aliud dicendum, quod deceptio large hic sumitur pro non previso : subito enim et praeter spem objicit se peccatum scandali invitantis ad peccatum ex parte scandalizati : et hoc dicitur hic deceptio, quia cum proximus in quantum est imago Dei ad bonum debeat invitare, praeter previsionem objicit occasionem ruine.
Sed tunc objicitur : quia secundum hoc si prevideatur peccatum publicum futurum, non erit scandalum, et ita iterum sequeretur, quod accideret ei scan~ dalum esse ex parte scandalizati, ex hoc quod previderetur, vel non previderetur. Reusponsio, quod est previdentia duplex, scilicet speculativa, et practica. Speculativa non invitat ad peccatum : quia sic omnes premeditantes peccata aliqua, ad peccatum moverentur, quod falsum est. Unde si talis preecedat ex parte scandalizati, non minus est scandalum sive peccatum alterius, quia est primum invitans ipsum ad peccatum de se. Si autem precedit practica previdentia : tunc est consensus vel placentia peccati illius, quod movet ad visum peccati. Et tune est quidem adhuc de se scandalum : sed tamen hoc scandalum non primo scandalizat ipsum, sed potius primum inclinans ad peccandum attulit secum in voluntate peccandi : unde iste peccat ac si non esset scandalizatus, quia si subduceretur sibi peccatum proximi, adhuc moveretur ad peccandum.
Ad aliud dicendum, quod multum interest in via morum, licet non intersit in via pedum : quia numquam dejicit ut primum invitans ad peccandum, nisi procedat in notitiam alterius : et hoc est esse manifestum alteri. Dictum est autem jam, quoniam de essentia scandali proprie est, quod sit primum invitans ad peccandum alios, non peccantes illo genere peccati.
On this page