Articulus 45
Articulus 45
An aliquid utilitatis consequatur si quis confiteatur privilegiato ?
Licet jam fere determinatum sit ex precedentibus, tamen sine disputatione ad hoc dicendum, quod tres utilitates consequuntur ad minus. Una est absolutio perfecta, quae duplicata facit pene debite diminutionem et gratia confortationem. Secunda est abundantia consilii, ex qua efficitur poenitens securior de penitentiae sibi injuncte sufficientiae. Tertia est multiplicitas orationum et testium coram Deo: quia quanto pluribus confitetur, tanto plures apud Deum habes intercessores et testes.
On this page