Text List

Articulus 48

Articulus 48

An scandalum sit speciale peccatum distinctum ab aliis peccatis ?

ARTICULUS XLVIII. An scandalum sit speciale peccatum distinctum ab aliis peccatis ?

Tertio queritur, Utrum sit peccatum speciale divisum ab aliis, vel aliis conjanctum ?

1. Videtur’autem, quod sit generale per diffinitionem supra inductam, quae dicit: "Omne dictum vel factum, etc. :" hoc enim est in omni peccato publico : ergo videtur, quod non sit peccatum speciale.

2. Adhuc, Hic in Littera videtur innuere, quod sit circumstantia peccati potius quam peccatum, cum dicit, "Si peccatum ejus fuit non modo in gravi ejus malo, sed etiam in tanto scandalo aliorum, etc." Cireumstantia non omnino separatur a peccato, cujus est circumstantia : ergo videtur, quod scandalum non separetur ab aliis peccatis, cujus est circumstantia : ergo videtur, quod scandalum non separetur ab aliis peccatis : ergo non est species peccati secundum se.

3. Adhuc, Omnis corruptio ordinabilis ad actus diversorum peccatorum in specie, est corruptio circumstantis communis, et non proprii actus secundum speciem : sed scandalum dicit hujusmodi corruptionem : ergo est corruptio circumstantiae communis, et non proprii actus alicujus secundum speciem. Prima patet per hoc quod differentiae specifice ultime et completive, non sunt ordinabiles ad diversa peccata. Szecunpa probatur per hoc quod corruptio scandali invenitur in omni peccato publico. Inde sic : Quidquid conjunctum est speciebus diversorum peccatorum, est quoddam commune, quod secundum se speciem non constituit : scandalum est hujusmodi: ergo scandalum est quoddam commune conjunctum cum aliis peccatis, secundum se speciem non constituens.

4. Adhuc, Ad idem potest argui per secundam diffinitionem : Per omne peccatum publicum datur occasio ruendi recte ambulanti : ergo scandalum conjunctum est omni peccato publico.

In convrarivm hujus objicitur : 1. Speciale peccatum est a speciali voluntate mala, et speciali nocumento, et fine : sed specialis voluntas mala est que vult ruere alium, et speciale nocumentum quod est ruina alterius, et intentum speciale, quia scandalizans intendit alterius casum. Cum igitur ista sint in scandalo, videtur quod scandalum sit peccatum speciale.

2. Adhuc, Numer. xxxi, 2 et seq., expresse apparet, quod speciale fuit : quia ibi intenderunt per expositionem puellarum diis servientium dejicere ad idola?*: ergo videtur, quod speciale sit peccatum.

Responsio. Dicendum, quod scandalum quandoque dicitur peccatum conjunctum, quandoque separatum. Conjunctum est, quando non habet voluntatem et inten- tionem separatam a parte agentis ab alio peccato, sed tantum habet nocumentum separatum. Verbi gratia peccat aliquis publice, et non intendit nocere alii, nec vult : et tamen nocet, quia trahit eum ad ruinam malo suo exemplo, et tunc conjungitur alii peccato, et non est speciale peccatum secundum se : et hoc modo loquuntur Sancti de scandalo, . quia raro aliter committitur scandalum. Alio modo dicitur scandalum, quando aliquis specialiter intendit et vult ruinam prestare per . dictum vel factum suum : et tunc in una actione habet duas intentiones : unam quasi instrumentalem ad aliam, quia peccato quod facit, non utitur nisi ut instrumento ad aliud peccatum, quod est dejicere proximum ad peccatum : et hoc modo accipitur in Numeris, ubi Madianite scandalizaverunt filios Israel '.

Per hanc autem distinctionem patet solutio ad utramque partem objectionum : quia directe super partes distinctionis procedunt objectiones.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 48