Articulus 49
Articulus 49
An scandalum semper sit peccatum mortale ?
Videtur autem, quod sic. 1. Matth. xvi, 7: "Vae mundo a scandalis!" Glossa: "Imminet aeterna damnatio mundanis propter scandala :" sed aeterna damnatio non imminet nisi pro peccato mortali : ergo scandalum est peccatum mortale.
2. Adhuc, lbidem dicitur, ¥. 6, quod "qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et de- mergatur in profundum maris": sed hoe non diceretur, nisi esset peccatum mop tale : ergo videtur scandalum Sempey esse mortale peccatum.
3. Adhuc, Minus nocumentum est ho. cere corporaliter ad subtractionem rerum vel vite corporalis, quam nocere spir\. tualiter ad perditionem anime : sed illu est peccatum mortale, ut patet in rapina, furto, et homicidio : ergo et scandalum.
4. Si forte dicatur, quod scandalun non tollit. Jam hoc est contra diffinitio. nem : quia non est ruina nisi per casum mortalis peccati, que’ sit ruina simpliciter.
Si forte aliquis dicat, sicut antiquorum quidam solvebant, quod scandalum egt mortale quando conjungitur mortali, et veniale quando conjungitur veniali. Contra: In se comedere carnes idolothytas, vere veniale est, et tamen propter offendiculum est scandalum mortale : ergo non ex hoc est mortale, quia conjungitur actui mortalis peccati. Menu probatur, ad Roman. xiv, 15, ubi dicitur : "Noli cibo tuo twllum perdere, pro. quo Christus mortuus est". Et, I ad Corinth. vin, 141: Lt peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est ? Et ibidem, ¥. 12 Sic autem peceantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, -in Christum peccatis. Non perditur autem frater, nisi per peccatum mortale : ergo illi peccabant mortaliter in scandalizando in actu secundum se licito : ergo habetur propositum.
Sed In conTRARIUM hujus objicitur, sil 1, Per hoc quod dicitur, Matth. xv, 23, ubi dixit Christus petro : Vade post me, Satana, scandalum es mihi : quia non ea sapis quae Dei sunt, Et tamen Glossa dicit ibi, et est Glossa Bede : "Sed mihi error Apostoli de pietatis affectu. veniens, numquam incentivum videbitur diaboli :" ergo Petrus scandalizavit, et tamen non mortaliter peccavit. Sed tamen alia Glossa dicit ibi: "Non putat posse fieri ut Dei Filius occidatur." Sed hoc non est contra propositum : quia etiamsi detur peccasse mortaliter per infidelitatem, quod tamen non est verum?’ non tamen peceavit mortaliter per scandalum, ut videtur prima Glossa innuere-
2. Adhuc, Peccata quaedam sunt in genere suo mortalia : quaedam autem in genere suo venialia. Cum igitur scandalum adjunctum aliis peccatis, videatur quandoque esse veniale et quandoque mortale, videtur quod scandalum sit quandoque veniale et quandoque mortale.
3. Adhuc, Unum peccatum est uniuS voluntatis et unius actus : sed scandalum est adjunctum eidem actui peccati, et eidem voluntati, et non habet voluntatem et actum divisa, ut supra patuit: ergo videtur, quod non sit differentia peccatt secundum se: vel si est, quod non incidat in aliam differentiam, quam illam ad quam peccatum per actum suum veniale vel mortale determinatur : sed non omne tale est mortale : ergo nec scandalum semper est mortale.
Responsio. Dicendum, quod scandalum quandoque est mortale, et quandoque veniale : mortale autem est triplex, ut mihi videtur, scilicet ex conjunctione cum mortali : et hoc patet cuilibet per se. Ht quandoque habet divisionem specialis voluntatis et intentionis dejiciendt proximum in mortale : et hoc iterum patet. Tertio etiam quando conjungitur actui, qui ex circumstantia potest credl mortalis probabiliter, licet non sit quoad agentem, quia tunc negligentia et incon_ sideratio agentis facit illum actum esse peccatum mortale : sicut fuit peccatum Corinthiorum qui in idolo recumbebant ad manducandum idolothytum tempore quo in honore idclis talis ritus observabatur* : tunc enim omnis infirmus, ignorans fidem manducantis, secundum commune judiciam nihil aliud poterat judicare, quam quod comederet ad honorandum idolum : et cum Docior fidei esset, edificabatur etiam discipulus ad manducandum in honore idoli : et ideo suo fratri active dedit causam ruinze per peccatum infidelitatis. Alio autem modo quocumque fiat, est peccatum veniale. Et hoc dico sine prajudicio : quia forte alteri plures modi mortalis scandali occurrent, sed mihi modo non subveniunt plures.
Ad aliud dicendum, quod veram est, quod qui directe agit ad lesionem anime, plus nocet quam si noceat corporaliter : non tamen sequitur, quod plus peccet, quia peccati quantitas non attenditur ex quantitate nocumenti, sed potius ex quantitate deformitatis in actu et radice et voluntate peccantis. Quod autem ita sit, plane patet, quia nocumentum est in altero, et non in peccante frequenter, et quantitas peccati accipitur ex his quae sunt in peccante. Si tamen detur, quod etiam penes nocumentum su - matur deformitas quaedam actus, sicut verum est, tune dicendum est, quod adhuc non valet argumentum : quia ad nocumentum corporale agit quis directe intendens per voluntatem nocendi : sed ad nocumentum spirituale in scandalo conjuncto alii peccato, non agit directe intendens, sed coincidit cum peccato suo. Si autem esset scandalum specialiter intentum, et esset ad mortale peccatum, tunc non esset ratio concedenda.
Ad aliud dicendum, quod cum diffinitur scandalum per ruinam, accipitur ruina communiter ad ruinam absolute que est mortale peccatum, et ad ruine occasionem quae est veniale : et ita diffinitio convenit utrique, tamen per prius convenit peccato movtali.
Ad aliud quod objicitur de Petro di- cendum, quod scandalum sumitur ibi zquivoce in comparatione ad scandalum de quo nos loquimur : est enim obex Viris in recta via morum scandalum, de quo queritur hic a nobis. Scandalum autem quandoque dicitur obex letitie vel aequalitatis affectus : et sic quodlibet conturbans dicitur seandalum : et hoc modo Petrus dicitur scandalum Christi : quia quantum. est dese, turbabat iter salutis nostra. Et hoc modo Christus conturbans Scribas et Phariseos, dicitur scandalizasse eos in vita : et dicit, Matth. xvu, 26, ad Petrum de accipientibus censum : Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, etc., id est, ne conturbemus eos,
Quidam tamen hoc aliquantulum distinguunt, scilicet quod est scandalum materiale, et formale. Materiale vocant in quo aliquis sua{ culpa, non facientis vitio, ruendi accipit occasionem : et hoc modo dicunt Christum scandalizare. Formale autem quando suo vitio dat ruendi occasionem, Et utreque distinctiones conjuncte, puto quod veriores sint, quam altera tantum per se.
Quidquid autem sit, dicendum quod Petrus non peccavit mortaliter scandalizando : quia impedimentum redemptionis quod nitebatur objicere, non prodiit. nisi ex pietate : quia Christum nolebat pati, et tamen genus humanum redimere: et haec quidem compossibilia fuerunt : sed etiamsi non essent compossibilia, tune unum eorum poterat per actum anime separari ab altero.
Ad aliud dicendum quod Glossa dicit, quod Petrus non erat infidelis : quia subito tertitus ad verbum Dei, non pertractavit nec contulit : et ideo statim a Domino correptus accepit disciplinam.
Ad aliud dicendum, quod in veritate scandalum et est mortale, et veniale, diversis modis ut dictum est : et.tamen non sequitur, quod peccatum scandalizantis sit duo peccata : sed Magister Prepositivus dicebat talia peccata dy plicia vel composita, quando in uno acty sunt duae vel plures deformitates ex cop. ruptionibus diversis diversarum circum. stantiarum : et ideo etiam scandalizantj peena separata non injungitur, sed tan. tum ut exemplo poenae injuncte proximum edificet. Et hoc trahitur hic. da Litera, ubi dicitur : "Idtamen agat quod non solum sibi prosit ad salutem, sed etiam quod sit exemplum ceteris."
On this page