Text List

Articulus 57

Articulus 57

An semper necessarium sit confiteri suo sacerdoti ?

ARTICULUS LVII. An semper necessarium sit confiteri suo sacerdoti ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, sub finem: "Sufficit enim confessio, quae primum Deo offertur, etc."

Videtur enim ex hoc, quod necesse sit semper suo sacerdoti confiteri. 1. Ponamus ergo, quod probabiliter sciam, quod revelet confessionem, tunc incidam in consuetudinem improbabilem que hic damnatur.

2. Adhuc, Ponamus, quod aliquis fornicatus sit cum filia vel sorore vel matre vel concubina sacerdotis, et probabiliter sciat, quod si dixerit ei in confessione, quod semper odiat eum: videtur, quod tune non oporteat eum confiteri quia scandalizabit eum. .

3. Adhuc, Ponamus, quod fcemina debeat confiteri, et probabiliter estimet, quod sacerdos inclinabit eam ad malum per preces vel tactum impudicum, videtur quod in tali casu non debeat confiteri.

Rzsponsio. Dicendum, quod in omnibus his casibus, si commode. potest, debet recurere ad superiorem, vel aliquem qui vim habet superioris. Si autem non potest propter vie periculum, vel sexus qualitatem, quia forte foemina est, et timet corrumpi in via : debet hoc rogare peralium, ut concedatur sibi licentia con- fiteri alii, ne ordo qui est in prapositis Ecclesie contemnatur. Si.autem nec hoc potest, quod tamen raro contingit : tune sub spe ratihabitionis, eo quod talem | jcentiam non debet denegare superior, potest alteri confiteri quousque veniatur ad presentiam superioris, et licentiam’ possit impetrare.

Et per hoc patet solutio ad totum.

Idem etiam dico de ignorante sacerdo. | te vel nesciente distinguere inter veniale et mortale.

In isto autem capitulo superius habitum est de verecundia et erubescentia, et ideo nihil querimus hic de ipsa: et supra multum est de ea disputatum, et ibi requiratur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 57