Text List

Articulus 56

Articulus 56

An sola justitia utatur Deus, vel etiam misericordia in condemnatione ?

ARTICULUS LVI. An sola justitia utatur Deus, vel etiam misericordia in condemnatione ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, ante finem : "Justitia enim sola damnat, etc."

Contra : 1. Statim infra dicit,quod servat misericordiam in justitia, et justitiam in misericordia : ergo videtur, quod non sola damnat justitia.

2. Adhuc, Communiter dicunt Sancti, quod in omni opere divino est misericordia et veritas: et Magister probabit infra’ : ergo falsum videtur, quod hic

Ulterivs queritur de hoc quod statim adjungit : "Et quoniam verecundia magna est poena, qui erubescit pro Christo fit dignus misericordia."

Secundum hoc enim videtur, quod prima gratia cadit sub merito accipientis eam : quia erubescere ad peccata nostra, est in potestate nostra: et hoc falsum esse probatum est in fine primi libri

Sententiarum *, et etiam in secundo libro °.

Responsio. Dicendum ad primum, quod Magister recitat hic verba. Augustini,qui loquitur sub hypothesi quadam, scilicet quod si Deus sola ad peccatores uteretur justitia, tunc enim verum esset quod omnes damnaret: et hoc absque dubio videtur esse sententia Litiere, Alii autem hoc aliter solvunt, scilicet quod in puniendo Deus principaliter utitur justitia : et quod preit mise- ricordia, aut quasi sequitur, quia non est misericordia in toto liberans, sed quasi aliquid de poena relaxans : et est non impediens justitiam, sed quasi tenens ne tantum vindicet in peccatorem, quantum meruit : et ideo attribuitur totum justitiae. Sed prima solutio veritatem Littere dicit, non secunda.

Apip quod ulterius queritur, dicendum quod prima gratia non cadit sub merito condigni, quantum ad ipsum qui accipit eam, sed sub merito congrui ; congruum enim est ut accipiat gratiam, qui per attritionem, confessionem, et ruborem verecundie se ad accipiendum gratiam preparavit. Cadit tamen potius gratia sub merito alterius, quam accipientis : quia unus alteri bene mereri potest primam gratiam, licet idem sibi mereri non possit. Et de hoc supra in tractatu de reprobatione disputatum. est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 56