Text List

Articulus 59

Articulus 59

An confessio facta laico socio sit sacramentum ?

ARTICULUS LIX. An confessio facta laico socio sit sacramentum ?

Secundo queritur, Utrum haec confes— sio sit sacramentum ?

Et videtur, quod non: quia 1. Omne sacramentum est in dispensatione ministrorum Ecclesiae : sed hic non est Ecclesia minister : ergo non est sacramentum.

2. Adhuc, Formam absolutionis quae est sacramentum, praecedit potestas clayium : iste autem laicus non habet clayes : ergo non dat sacramentum.

In conTRARIUM est, quod baptismus a quocumque detur, est sacramentum : ergo similiter et poenitentia, ut videtur.

Sonutro. Dicendum, quod antiqui dixerunt, quod contritio et confessio non sunt sacramentum, sed absolutio sola. Sed hoc nihil esse infra in Littera probabitur!. Unde dicendum, quod habet sacramentum confessionis.

Ad primum ergo dicendum, quod minister duplex est, scilicet verus, et est vicarius, et talis minister vicarius pro articulo necessitatis sufficit hic.

Ad aliud quod absolutio per claves, est illud in quo abundat vera confessio a confessione facta in mnecessitate: sed tamen absolutio quaedam est hic, scilicet quae fit merito unitatis Ecclesia. Licet ergo non tantum effectum consequatur, sicut si confiteretur sacerdoti, tamen consequitur absolutionem incommuni, et ad hane non est necesSaria vis clavium, ubi non potest sacerdos haberi.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 59