Articulus 60
Articulus 60
Qualis sacerdos est querendus ? et, Que sint conditiones sacerdotis confitentis ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, E, post initium : "Sed curet quisque sacerdotem querere, qui sciat ligare et solvere."
Videtur ;enim nullus talis esse : quia quedam in genere peccatorum adeo perplexa sunt, quod etiam magni clerici per maximas distincliones vix enodare possunt, et dubia multa adhuc post discussionem eorum remanent: ergo videtur, quod vix vel numquam possit talis inveniri.
Preeterea, Ista condiliones non videntur esse necessariz, sed potius tantum ile quae faciunt ad actum confessionis : he autem sunt discernere audita, et extrahere occulta, et medicare salubriter inventa : ergo videtur, quod in audiente confessiones non exigantur plura : discernere enim audita fit per scientiam discernendi inter lepram et non lepram, extractio autem occultorum fit per discretam inquisitionem, et medicatio inventorum vulnerum fit per discretam poenitentiae sive satisfactionis injunctionem.
Solutio. Dicendum, quod sacerdos non tenetur scire discernere nisi in communi, scilicet quae sint capitalia mortalia communia, et quae venialia ex genere : et hoc valde leve est. Dubitatio enim que contingit inter sapientes, utrum veniale aliquid sit vel mortale, contingit ex delectatione morosa advenienle, vel ex conlemptu, vel hujusmodi, et non ex genere actus. Sciens ergo illa quae dicta sunt, sufficiens est vel reputatur pro temporis hujus necessitate ad confessiones audiendas. Sed tamen puto, quod heec nesciens, peccet mortaliter audiendo confessiones, et eum instituens adhuc plus peccet, quam ipse. Et permittens institutum ministrare, etiam mortaliter peccat, si sua interest talem prohibere.
Ad aliud dicendum, quod Magistri non ponunt tantum conditiones confessoris ex dispositione ad actum confessionis audiende, sed etiam quae adducere possunt et allicere homines ad confitendum : et ideo non sunt de esse confessoris ut confessor est, sed potius de bene esse : sed tres dictae, sunt sine quibus sine peccato esse non potest.
On this page