Articulus 64
Articulus 64
An teneamur ad confitenda venialia ? et, An reiteranda est confessio eorum que dicta sunt ?
ARTICULUS LXIV. An teneamur ad confitenda venialia ? et, An reiteranda est confessio eorum que dicta sunt ?
Videtur enim, quod non teneamur ad venialium confessionem : quia 1. Illa sunt quae nostram effugiunt notitiam, de quibus dicitur: Delictg quis intelligit?? ergo videtur, quod non te. neamur, quia impossibile est confiter| ignotum.
2. Adhuc, Veniale et mortale non ha. bent proportionem : ergo nec medicingsed aliqua medicina est confessio pro mortali : ergo nulla erit pro veniali,
Licet de hoc supra habitum est, et go. lutum, quod, ut puto, non tenemur ad confessionem venialium nisi in generali, scilicet confessione Prime et Completorij et ante altare : tamen pro duobus casibus incipimus obligari quantum possumus, scilicet quia non bene certum est quid veniale, quid mortale a parte nostra, licet in genere facile sit distinguere : et secundus casus est propter securitatem.
Av w autem quod primo objicitur, dicendum quod ignorata non tenemur, sed scita tenemur confiteri modo predicto, et non alio, nisi sit nobis dubium quanta sint propter adherentiam et consuetudinem.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur, si peccatum mortale et veniale sint improportionabilia, quod medicine sint improportionabiles : quia ex parte.. aversionis sunt peccata quaedam improportionabilia, sed ex parte conversionis proportionabilia: et medicina poenitentie respicit ea ex parte conversionis, non aversionis, ut supra in questione de satisfactione, et in questione qualiter. veniale fiat mortale, habitum est.
Cum ergo ex his aliisque pluribus testimoniis perspicuum fiat et indubitabiliter constet, peccata primum Deo, deinde sacerdoti esse confitenda : et siipse defuerit, etiam socio : illud Joannis Chrysostomi superius positum non est ita intelligendum, ul liceat alicui, si tempus habeat, sacerdoti non confiteri: sed quia sufficit ubi crimen occultum est, soli Deo per sacerdotem dicere, et semel. Nec oportet publicari coram multis, quod occultum est. Quod notavit dicens : Non tibi dico ut te prodas in publicum. Sicut enim publica noxa publico eget remedio, ita et occulta, secreta confessione et occulta satisfactione purgatur. Nec necesse est ut quod sacerdoti semel confessi sumus *, iterum confiteamur : sed lingua cordis, non carnis, apud verum judicem id jugiter confiteri debemus. Unde item Joannes ait *: Nunc autem si recorderis peccatorum tuorum, et frequenter ea in conspectu Dei pronunties, et pro eis depreceris, citius illa delebis. Si vero obliviscaris, tunc eorum recordaberis nolens, quando publicabuntur, et in conspectu omnium amicorum et'inimicorum, sanctorumque Angelorum proferentur. Ita etiam illud Ambrosii : Lacryme lavant delictum, quod voce pudor est confiteri :-ad publicam poenitentiam referendum est. Ibi enim virtutem lacrymarum et confessionis ostendens, significare voluit, quod lacryme occulte et confessio secreta, sicut quae fit soli sacerdoti, lavant delictum quod pudet aliquem publice confiteri. Quia vero dicit se lacrymas Petri legisse, non satisfactionem vel confessionem: per hoc non excluditilla. Multa enim facta sunt, quae scripta non sunt : et forte nondum facta erat institutio confessionis, quae modo est. Similiter et illud Prosperi : Si sui judices fiant, mutabunt aeterna supplicia. Et illud : Facilius Deum placabunt sibi, qui aut propriis confessionibus crimen produnt, aut nescientibus aliis in se sententiam excommunicationis ferunt : ad publicam confessionem et satisfactionem referri oportet. Non enim solis sacerdotibus jus higandi atque solvendi datum est, si cuique suo arbitrio se poena vel excommunicationis sententia ligare, et absque sacerdotali judicio seipsum Deo ve] altari reconciliare licet : quod ecclesiasticee institutioni et consuetudini penitus repugnat. Potius ergo si publice peccasti, publice confitere te reum, et emenda. Si vero occulte deliquisti, etiam sic non taceas : nec tamen dico, ut publices. Taciturnitas enim peccati ex superbia nascitur cordis *. Ideo enim peccatum suum quis celat, ne reputetur foris, qualem se jam divino conspectui exhibuit : quod ex fonte superbie nascitur. Species enim superbie est, se velle justum videri qui peccator est : alque hypocrita convincitur, quiinstar primorum parentum, vel tergiversatione verborum peccata sua levigare contendit, vel sicut Cain peccata sua reticendo supprimere querit +. Ubi ergo superbia regnat et hypocrisis, humilitas locum non habet. Sine humilitate vero alicui veniam sperare non licet. Ubi est ergo taciturnitas confessionis, non est speranda venia criminis. Jam certissime liquet, quam sit detestabile peccati silentium, et e converso quam sit necessaria confesssio. Est enim confessio testimonium conscientiae Deum timentis. Qui enim timet judicium Dei, peccatum non erubescit confiteri. Perfectus timor solvit omnem pudorem : confessio peccati pudorem habet, et ipsa erubescentia est gravis poena. Ideoque jubemur confiteri peccata, ut erubescentiam patiamur pro poena : nam hoc ipsum pars est divini judicii.
On this page