Articulus 63
Articulus 63
An excommunicatus ab Ecclesia, et non a Deo, sit vitandus ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, E, ante finem: "Nemo petat sacerdotes per aliquam culpam ab unitate Ecclesie divisos, etc."
Videtur sepe errare Ecclesia excommunicando eos qui non sunt excommunicati: siigitur talis petatur qui non est excommunicatus quoad Deum, sed quoad Ecclesiam, videtur quod non debeat nocere poenitenti.
Soturio. Dicendum, quod eo ipso quod scit divisum, nocere incipit si petit : quia Deus approbat et precipit, quod homo secundum faciem judicet , eo quod homini non nisi de facie fides fieri possit. Unde licet erret Ecclesia, tamen Deus approbat, quod iste se gerat pro excommunicato, et alii vitent eum. Et qui non vult vitare, vinculum Ecclesiae contemnit, et ideo peccat. Et tamen Litéera videtur eos excusare ab objectione: quia dicit, per aliquam culpam, etc., si tamen etiam sine culpa reali, sed tantum pro opinata culpa dividatur ab Ecclesia, tunc solutio prima habet locum.
On this page