Articulus 1
Articulus 1
An in Ecclesia claves alique sint necessarie ?
Primo, super primum capitulum ratione illius verbi quod dicit : "Ubi sunt claves tlle, etc.," queremus, An sint claves ?
Videtur autem, quod non: quia i. Culpa et poena annexe sunt : ergo remittens culpam, necessario absolvit a peena: ergo non sunt necessarie claves: et si non sunt necessaria, non sunt, quia nihil vanum est in operibus gratiae : ergo videtur, quod non sint claves.
2. Adhuc, Vis contritionis sepe solvit totum ante omneim actum sacerdotis: sed actus sacerdotis sunt in clavibus: ergo non sunt necessarie claves.
3. Si forte tu velles dicere, quod in contritione relaxetur tota culpa, sed non tota poena: et partem poene dimittat clavis. Contra: Id quod est dimissivum majoris, potest etiam in minus : sed poe~ nam aeternam solvit contritio: ergo et temporalem partem poene quae remanet, remittere potest: ergo inutiliter datur clavis: quia melius fit quod per unum, quam quod fit per duo, dummodo per unum fieri possit, ut vult Philosophus.
3. Adhuc, Pcene non est debitor aliquis nisi ex culpa: si ergo nihil remaneat de culpa, nihil videtur remanere de poena: sed post contritionem nihil manet de culpa: ergo nihil manet de pena: ergo inutiliter datur clavis.
4. Adhuc, Probatur hoc per simile: quia si non fit albedo in aliquo, nisi quae causatur in candore lactis, vel a calido, vel frigido: si nihil remanet de causa albedinis, nihil remanebit de albedine : sed constat, quod nullius poene est iste debitor, nisi ex culpa sicut ex causa: ergo si nihil post contriticnem remanet de culpa, nihil remanet de poena: et inde sequitur ut prius, claves esse inutiles.
5. Si forte tu velles dicere, sicut dicit Magister Hugo de sancto Victore ad Bernardum querentem istam questionem, quod est multiplex vinculum, quo ligatur pececator ex peccato, scilicet obdurationis, captivitatis diabolice, servitutis, que usuras cogit dare mortis aeterne, et obligationis ad confessionem. Et a primis quidem quatuor absolvit Deus per seipsum, ligando ad quintum, a quo absolvit per sacerdotem ligando ad unum, scilicet poenam expiationis in satisfactione peragendam: dicit enim, quod a vinculo obdurationis solvit per emollitionem cordis ad poenitentiam: a vinculo autem captivitatis diabolice quo tenetur ne per se resurgere possit, absolvit per adjutotium erigentis gratiae prevenientis: a vinculo autem servitutis per adjutorium gratiae cooperantis, qua possit bona operari: a vinculo vero mortis aeterne per absolutionem a reatu pene aeterne. Si, inquam, sic dicas: quero primo, Quid necesse habeat Deus solvere a quatuor dictis vinculis ligando ad quintum ? Cum enim dicatur, Deuter. xxxu, 4: Dei perfecta sunt opera, videtur perfectius esse Dei opus si in nullo maneret ligatum, quam quod absolvit a quatuor, et ligat ad vinculum quintum.
6. Adhuc autem videtur esse conditionatum opus Dei, in hoc scilicet, quod non absolvit hune, nisi ille obligetur ad confessionem : sed conditio inducit dubium et tempus : ergo videtur Dei. opus potius dubietati et temporalitati subjacere : et hoc maximum omnis sapiens reputat inconveniens : nullius enim opus certum est, si Dei intemporalis et wterni potius incertum est opus et temporale.
1. Matth. xvi, 19, dicitur : "Tibi dabo claves regni celorum", etc. Ergo sacerdotes habent claves. :
2. Adhuc, Aditus paradisi significat aditum ad Ecclesiam : video autem, quod ille aditus reclusus est potestate Angeli ministrantis: ergo et aditus sacramentorum Ecclesia recludi debet potestate ministrorum Ecclesie : sed illa potestas dicitur clavis: ergo claves sunt in ministris Ecclesia.
Solutio. Dicendum, quod absque ambiguitare claves Ecclesie sunt, quas habet Ecclesia (ut dicit Hieronymus) in suis Episcopis, et sacerdotibus : quibus dignis non solum sacramenta, sed etiam ccelum aperitur, et clauditur indignis.
De solutione autem objectorum dicendum ad primum quod clavis dupliciter aperit regnum operando ad remotionem peccati impedientis : et unus modus sepe dictus est, et est bonus, scilicet quando conteritur aliquis, dolor suus vim habet a gratia informante, et a voto confitendi et satisfaciendi, quod habet in proposito. Sicut igitur est in medicinis compositis, que totum expellunt morbum, ita tamen quod quelibet simplex medicina ibi posita operatur contra aliquam partem morbi et causam: ita dico quod in peccato est culpa et poena, et est poena eterna improportionabilis viribus pcenitentis, et acerba pro debito reatus: et gra- tia quidem habet effectum contra culpam, et dolor contra acerbitatem poone : dolor autem passionis Christi contra eternitatem : et votum submittendi se clavibus habentibus vim ex passione, babet solvere improportionem illam, qua major est viribus poenitentis : et satisfaciendi votum quandoque solvit totum residuum, quandoque autem solvitur per satisfactionem sequentem in actu. Unde nihil prohibet operari clavem ante actum sa-~ cerdotis extra: sicut et gratia mediatoris operata est antequam esset mediator in natura vera medietate. Alio modo operatur clavis in absolutione confessionis dimittendo partem poene debite per gratiam ministerii sacerdotum Christi, quod non est credendum gratia carere, sed pottus per maximam habere gratiam. Licet ergo solvatur poena et culpa in contritione, non tamen fit hoc virtute solius contritionis, sed potius etiam virtute clavium : sicut licet in medicina aliqua solvatur morbus aliquis, non tamen fit hoc virtute unius receptorum in medicina, sed virtute cujuslibet solvitur aliquid morbi.
Ad aliud dicendum, quod vis contritionis numquam ita totum solvit, quin effectus sit ibi, ut patet per antedicta : et etiam postea actu tenetur se submittere, quia aliter per contemptum religionis inciperet adeo malignare sicut prius.
Ad aliud dicendum, quod quandoque tota poena dimittitur in contritione, sed numquam virtute solius contritionis : et ideo ut impleatur votum quod in contritione habuit, et habere tenebatur, postea etiam debet se submittere confessori et satisfactioni: sed verum est quod si sacerdos sciret talem in voto absolutum, non imponeret ei poenitentiam in satisfactionem preteritorum: sed vel nullam imponeret, sicut nec Dominus fecit Marie Magdalene: vel si imponeret aliquid, faceret hoc in medicinam futurorum, sicut dantur medicine preservative : quia autem sacerdos hoc scire non potest, ideo omnibus venialibus poenitentiam injungit.
Ad aliud dicendum, quod secus est in effectu et causa conjunctis per naturam, - et causa et effectu conjunctis per voluntatem in conversatione hominis: in natura enim propter hoc soluta tota causa, solvitur totus effectus, quia natura agit necessario: et ideo remoto agente, nihil manet de effectu ipsius. Sed in voluntate, quia voluntas deliberativa est, cadit in vituperium et laudem ex opere suo: et ideo transeunte causa, non transit effectus, imo manet: sicut cum culpa transit actu, non transit reatu, imo manet. Et similiter quoad debitum satisfaciendi, bene potest manere post recessum culpa in toto. Unde talia argumenta in moribus etiam civiliter loquendo, nihil valent, sicut jam patuit.
Ad 1p quod objicitur de Hugone, dicendum quod in veritate illud est tota scientia illius libelli, et intelligitur, non ita quod Dominus sub conditione solvit, sed Dominus simpliciter’ absolvit: tamen quia in contritione votum est. confessionis, et sine illo non esset contritio, propter hoc tenetur ad confessionem. Et quia votum conjunctum est absolutioni a quatuor vinculis dictis, ideo dicit Magister Hugo, quod Deus absolvit ligando: sed sacerdos e contra ligat solvendo: ligando enim ad poenitentiam expiationis absolvit a voto confessionis, dimittendo partem poenae debite si qua manserit post contritionem. Et per hoc patet, quod in opere Dei secundum quod Dei est, nulla conditio est, nec temporalitas, sed necessitas illius obligationis est ex voto confitendi et satisfaciendi ad arbitrium ministrorum Ecclesiae, sine quo non potest esse vera contritio.
AD TERTIUM autem iterum dicendum, quod licet in eo sint omnia aeque possibilia, tamen non omnia sunt nobis geque utilia: utile enim nobis est, ut adstringamur talibus votis propter erubescentiam et expiationem, quae non tantum valent ad expiationem preteritorum, sed etiam ad cautelam futurorum. Et quaecumque sunt nobis magis utilia, haec ordinavit Deus in sacramentis,
On this page