Articulus 2
Articulus 2
An diffinitio clavis posita a Magistro sit bene data?
Et queruntur quatuor, scilicet quid sit clavis ? Secundo, Quot sunt claves numero ? - Tertio, De clave quae dicitur scientia discernendi. Et quarto, De clave quae dicitur potestas ligandi et salvendi.
Ad primum autem extrahatur diffinitio clavis ex Littera, ubi ex verbis Hieronymi dicit Magister, quod "claves sunt discernendi scientia, et potentia judicandi, id est, ligandi et solvendi: qua dignos recipere, et indignos debet excludere a regno Ecclesiasticus judex." Hec verba omnia etiam sunt in Glossa super Mattheum, xvi, 19, et sunt Hieronymi.
Formatur autem diffinitio in communi sic: "Clavis est potestas judicis Ecclesiastici, qua dignos recipit, indignos vero potest excludere a regno."
1. Cum autem judex Ecclesiasticus sit a jurisdictione, non ab ordine, videtur quod non habet claves, nisi habens jurisdictionem in foro causarum: et hoc falsum est.
2. Hoc videtur etiam alia ratione: quia omnis potestas, quae tota perficitur aliquo uno, habito illo potest reduci ad actum: si igitur potestas quae dicitur clavis, perficeretur ex illo uno quod est ordo sacerdotalis, habito ordine sacerdotali, posset reduci ad effectum : quod est falsum, quia secundum hoc omnes monachi sacerdotes possent absolvere et ligare, quod falsum est: ergo videtur, quod judex Ecclesiasticus sit habens jurisdictionem. Ex hoc arguitur ut prius.
3. Ulterius, Objicitur de hoc quod dicit, "Qua dignos recipere, etc." Digni enim eo ipso quod digni sunt, merito suae dignitatis sunt recepti: et ideo vane recipiuntur postea a sacerdote, vel nullo modo recipiuntur.
Si autem dicas, quod recipere eos, est receptos ostendere: tunc secundum hoc nihil esset potestas clavis, nisi quoad homines, quod inconveniens infra esse os~ tendetur.
4. Ulterius, Objicitur de hoc quod dicit ibi, "Aregno:" quia videtur potestas hominis non esse super regnum. Progatio. Potestas hominis in ministerio est super illud, quod traditur dispensationi ministerii sui: sed non nisi sacramenta traduntur ministerio sacerdotum dispensanda, et non regnum: ergo videtur, quod non debet dicere, a regno, sed a sacramantis.
Responsio. Dicendum, quod diffinitio illa optima est : quia ponitur in ea genus quod est potestas, et subjectum proprium illius potestatis, quod est judex ecclesiasticus : et differentiae pertinentes ad specialem et substantialem actum, qui est recipere dignos, et excludere indignos: et finis per omnia intentus, qui est introductio in regnum.
Ad primum ergo objectum, dicendum quod ecclesiasticus judex sumitur hic in foro poenitentiali, et non in foro causarum, nisi elargiatur sibi potestas : et non oportet, quod habeat jurisdictionem super subditos, sed quod sit aptus habere ex ordine, et nibil desit ei nisi commissio : non enim ponitur in diffinitione actus dicendo, qua recipit: sed, qua valet vel potest recipere, ut notetur facultas ex habitu : et quod non operatur, non est nisi quia materiam subjectam non habet, quam non potest habere nisi per jurisdictionem.
Ad aliud dicendum, quod habito ordine nihil deest quantum ad operantem: et ideo nulla perfectio additur operanti amplius quam ordo: et hoc patet ex hoc, quod si sacerdoti committitur plebs, non recipit aliquam consecrationem propter hoc. Constat autem, quod omnis potestas datur per consecration emin spiritualibus : et ideo patet, quod habens ordinem, in toto perfectus est. quantum est ex parte agentis :sed quia omnis facultas exigit materiam, suspenditur ab operatione ita diu donec materia sibi per jurisdictionem determinetur.
Ad aliud dicendum, quod digni fiunt magis digni: dignitas enim Dei precedit, tollens indignitatem culps: et opus ordinis et clavis sequitur, tollens aliquid de indignitate pene: etideo non tantum ostendunt solutos a Deo, sed etiam absolvunt ab aliquo quo ligati venerunt, et ita imbuunt sacramentis.
On this page