Text List

Articulus 22

Articulus 22

ARTICULUS XXII. An macula, caligo, fomes, et alia quae sunt in peccatore, possunt dici esse a Deo?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, 1, "Hic gueritur, Quae sit illa macula, etc."

Utrum scilicet macula et caligo sit a Deo, vel non?

Videtur autem, quod sic: quia omnis pena est a Deo: macula autem et caligo sunt poene : ergo sunt a Deo. .

SED CONTRA : 1. Deus non facit aliquid quo opus suum sit deterius, ut dicit Augustinus : macula et culpa faciunt opus Dei dete-. rius: ergo non facit ea Deus: ergo non sunt a Deo.

2. Adhuc, Fulgentius dicit, quod "Deus illius rei non est auctor, cujus. est ultor:" sed ulciscitur in maculam et caliginem: ergo non est auctor, maculae et caliginis.

Responsio. Dicendum, quod poena habet duplicem comparationem, scilicet ad causam infligentem quae est’ judicium justum et rectum, et*ad causam merito-. riam quae fest iniquitas. Spirituales autem poene quandoque nominantur nomine quod non exprimit tantum poenam, sed etiam alteram istarum comparationum : sicut quando dicitur incendium. pati peccatum, nominatur in comparatione ad judicium, sicut latro dicitur pati suspendium. Sed cum dicitur fomes, vel caligo, vel macula, nominatur pcna nomine in sua ratione claudente etiam ordinem ad causam meritoriam, quae est culpa: et quia in tali ordine non est a Deo, dicendum quod fomes non est a Deo, nec macula, nec caligo, nec aliquid hujusmodi.

Ad i quod contra objicitur, dicendum quod poena non dicit comparationem ad culpam: et ideo cum assumit maculam, sumit non directe sub medio, sed cum accidente quod est extraneum medio. Et ideo peccat secundum accidens argumentatio illa: sicut, tu cognoscis Choruscum : Choruscus est veniens: ergo tu cognoscis venientem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 22