Text List

Articulus 21

Articulus 21

An participare cum excommunicato sit peccatum mortale ?

ARTICULUS XXI. An participare cum excommunicato sit peccatum mortale ?

Sexto et ultimo queritur, Utrum participare cum excommunicato sit peccatum mortale ?

Videtur autem, quod sic : quia 1. Tamquam de mortali redarguit Apostolus Corinthios, qui communicaverunt tali, I ad Corinth. v, 6, ubi dicit, quod "modicum fermentum totam massam corrumpit". Ergo videtur, quod in aliis sit peccatum mortale.

2. Adhuc, Facere contra preceptum est peccatum mortale : sed preceptum Ecclesiae est, ut talibus nullus communicet : ergo videtur, quod communicare talibus sit peccatum mortale.

SED CONTRA : Ego video, quod excommunicans communicat ei in cibo et verbo et osculo, si oportet, et hoc tota die videtur in Episcopis nostri temporis. Cum igitur ego perfectior esse non teneor meo Prelato, videtur quod et ego possum licite talibus communicare.

Solutio. Ad hoc sine praejudicio dicendum videtur, quod aliud est communicare ei qui est excommunicatus, et aliud communicare excommunicato in quantum excommunicatus est : communicans enim secundo modo, communicat ei in causa excommunicationis, sive in crimine pro quo ille excommunicatus est : et ille est excommunicatus majori excommunicatione sicut et primus.

Communicare autem ei qui est excommunicatus, fit dupliciter, scilicet majori excommunicatione, et minori. Communicans autem excommunicato minori excommunicatione, non est excommunicatus : sed peccat communicans excommunicato excommunicatione majori in casu non concesso. Casus autem concessi sunt illis quorum conversatio non. potest esse sine illo: sicut si sit uxor, filius, servus, balivus, rusticus, vel hujusmodi, quae ad civilem respiciunt conversalionem, si ignorat, si utilitas evidens, vel necessitas sit. Et hoc nota-- tur hoc versu: "Utile, lex, humile, res ignorata, necesse." Lex dicitur matrimonium, et humile scilicet servitus, et alia patent. Tamen si duo tali communione in casu non concesso excommunicati sunt, unus potest absolvere alium. Et ideo dicunt communiter, quod excommunicato communicans, vel non curans, vel contemnens vinculum Ecclesiae, peccat mortaliter. Qui autem metus causa, vel conjunctione amicitiae seductus, tantum verbo cum timore communicat, non auderem dicere, quod mortaliter eo ipso peccaret.

Ad 1p quod objicitur, patet solutio per distinctionem.

Nota etiam, quod non tenetur aliquis credere aliquem excommunicatum, nisi intersit denuntiationi, vel per denuntiantem intimetur ei, vel ita certificetur per publicam famam, quod nullo modo sibi de hoc dubium possit generari: quia de quolibet presumendum est bonum, donec contrarium probetur.

Deinde notandi sunt versus de hoc quod dicit, ibi, G, § 2, post imitium : "Sententia Ecclesia a loco orationis, etc."

"Gratia subtrahitur, magis ac magis obice rupto, De vitio ruit in vilium, suffragia perdit Ecclesiae, Satane vexandus traditur ille, Quem ligat ex propriis anathematizatio culpis."

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 21