Text List

Articulus 1

Articulus 1

An Christus habuit claves ?

ARTICULUS I. An Christus habuit claves ?

Circa primum autem dubitantur quatuor, scilicet utrum Christus habuit claves ? Secundo, Utrum clavis sit aequaliter ad claudendum et aperiendum, vel ad alterum tantum horum ? Tertio, Qualiter se habent claves ad ordinem ? Quarto, Utrum non habens ordinem sacerdotalem habeat claves ?

Ad PRimuM sic objicitur : 1. Christus habuit plenitudinem omnis potestatis : ergo habuit etiam potestatem clavis.

2. Item, Ipse plene habuit potestatem baptizandi et confirmandi : ergo et in poenitentia operandi : et hoc fit per claves : ergo, etc.

3. Item, Ipse absolvit peccatores, scilicet Magdalenam, Zacheum, et hujusmodi : sed hoc non potuit fieri nisi per claves : ergo, etc.

4. Item, Nihil dat quod non habet : sed ipse dedit claves Petro : ergo ut prius.

ContTRA : 1. Habens claves, non habet potestatem ligandi et solvendi nisi per illas : sed Christus non habuit aliquid a clavibus, sed potius claves ab ipso : sicut et baptismus quidquid habet, habet a Christo : ergo Christus non habuit claves.

2. Item, Claves sunt instrumenta ministrorum Ecclesie : Christus autem caput Ecclesia secundum quod homo existens, non est minister Ecclesie ergo non habuit claves.

3. Item, In mundanis videmus, quod excellentia regali non convenit habere claves suorum thesaurorum, sed committuntur fidelibus ministris : sed Christus est excellentior omni rege : non competit ergo ei habere claves, sed ejus ministris.

Responsio. Dicendum, quod dupliciter dicitur pofestas per claves. Potest enim dicere prepositio per causam instrumentalem : et hoc modo nihil prohibet Christum habere claves, non a clave, sed a Patre : quia etiam in naturalibus omnis motus quo movetur instrumentum, est a motu moventis ipsum. Hoc autem modo dicimus, quod habuit claves excellenter : quia sine inquisitione et labore utebatur et auctoritate discernendi, et potestate ligandi et solvendi. Si autem clavis sive potestas per clavem, diceret potestatis causam, tali ratione non conveniret Christo claves habere : quia hoc esset minorationis.

Er per hoc patet solutio ad primum quod est contra hoc objectum, et ad secundum et tertium : quia in veritate claves prout sunt in ministris, dant eis potestatem quam ab aliis non haberent, et sunt signum officii eorum quod a Domino acceperunt.

Ad primum autem dicimus, quod Christus habuit potestatem ex seipso, licet haberet a Patre : non enim, ut dicit Hilarius, Christus ita per se, id est, a poteslate sue nature agit : quia quidquid est, et potest, et agit, totum habeot a Pa- tre a quo per generationem procedit.

Et per hoc patet solutio ad tria sequentia.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1