Text List

Articulus 2

Articulus 2

An clavis eque sit ad claudendum et aperiendum ?

ARTICULUS II. An clavis eque sit ad claudendum et aperiendum ?

Secundo queritur, Utrum clavis eque sit ad claudendum, et aperiendum ?

Quod sic videtur : quia 1. Clavis materialis est aque ad utrumque : ergo et spiritualis.

2. Item, Matth. xvi, 19. et Joan. XX, 23, fit mentio de utroque : ergo ut prius.

SED CONTRA : Nihil est ad duo, scilicet ad duos fines eque principales, sicut probat Philosophus : sicut medicina est duorum, scilicet sanitatis, et egritudinis, non tamen velut duorum finium : sed unius tamquam finis, et’ alterius tamquam per accidens, vel tamquam ejus quod est ad finem ilergo nec clavis est ad duo opera eque principalia sicut ad finem.

Responsio. Dicendum, quod non. est nisi uaius per se,-scilicet ad aperiendum : et alterum non est intentum, imo accidit ex defectu apertionis propter culpam peccati.

Ab primum autem dicimus, quod clavis in corporalibus metu latronum fit : et ideo propter possibilitatem perditionis rerum est magis principaliter ad claudendum. In spiritualibus autem econtra est : et ideo principaliter ex tota intentione est ad aperiendum. .

Ad aliud dicendum, quod Dominus facit mentionem de consequentibus clavem, et non de fine principaliter intento tantum consequuntur enim clavem ex opere nostro claudere et aperire, sed ta- men principaliter intenduntur proptay aperire, et ad hoc date sunt a Domino,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2