Text List

Articulus 13

Articulus 13

ARTICULUS XIII. An boni et mali eque recte et digne habent potestatem clavium ?

Deinde, queritur de hoc quod dicit, ibi, C, post initium: "Sed non eam, scilicet clavem ligandi et solvendi, recte ac digne habent, etc.".

ConTRA : Omnis qui utitur potestate ad usum ad quem est usus, recte habet potestatem :

sed isti sic utuntur potestate: ergo habent eam recte : sed tales recte baptizant, et recte absolvunt : ergo, etc.

Responsio. Duplex est rectitudo potestatis, scilicet ad actum et ad subjectum : et ad actum quidam recte se habent, sed non recte ad subjectum.

Per hoc patet solutio ad utrumque : quia in sensu illo procedunt, quo rectitudo sumitur ad actum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13