Text List

Articulus 12

Articulus 12

An boni et mali habentes jurisdictionem, habeant claves ?

ARTICULUS XII. An boni et mali habentes jurisdictionem, habeant claves ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initium: "Quidam enim hanc potestatem putant illis tantum esse concessam, qui doctrinam simul et vitam Apostolorum servant, etc."

Isti sunt illi heretici qui vocantur Caractari.

Videtur autem ratio facere pro illis. 1. Matth. xv1, 19, ubi Dominus dedit claves Petro et successoribus suis : voluit premittere testimonium confessionis, quia non revelavit ei caro. et sanguis. Ergo qui vivunt secundum carnem et sanguinem, non perseverant in illa confessione : ergo tales non habent claves.

2. Item, Sapientiae, 1, 4: "In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis." Ergo cum Christus sit Dei virtus et sapientia *, Christus non inhabitat tales. Ergo nec opera sue potestatis exercet per tales : sed opera suae potestatis sunt opera clavium : ergo tales non faciunt aliquid per claves, nec habent eas.

3. Item, "Abimmundo quid mundabi- tur?" sed non habens vitam et scienliam, immundus est: ergo nihil mundare potest : ergo nec claves habet : quia claves operantur ad munditiam.

4, Item, In praecedenti distinctione dicit Augustinus, quod Deus remittit peccata per columbam, vel columbae membra : sed isti non sunt columba, neque membra columbe : ergo nec remittunt :ergo nec claves habent, quia claves dantur ad remissionem peccatorum, ut dicitur, Joan. xx, 23.

5. Item, Contra totam naturam esse videtur : quia nihil in natura inferiori movet operatione alicujus forme quam non habet per se : sed per accidens erit si sic movebit. Verbi gratia, calidum calefacit; et non calidum non potest calefacere, et sic de aliis : ergo cum gratia sit perfectio nature, videtur quod nec in gratia potest aliter esse : ergo peccator a peccatis mundare non potest: ergo nec habet claves, nec usum clavium.

6. Si dicas, quod tales inhabitat Christus per potestatem, sed non per vite sanctitatem : et ideo per potestatem Christi in clavibus acceptam operari remissionem possunt in aliis, cum tamen ipsisubjaceant peccatis. Contra : ITad Corinth. vi, 15: "Que conventio Christi ad Belial?" ergo non est aliquis homo qui partim sit Christi, et partim diaboli : imo totus est Christi, vel totus diaboli.

SED CONTRA: 1. Matth. xxu1, 2: "Super cathedram Moysi", etc. Ergo obediendum est in sa- cramentorum et doctrine dispensatione etiam malis : hoc autem non esset, si claves non haberent : ergo claves habent.

2. Item, Supra probatum est, quod dispensandi alia sacramenta potestatem etiam mali habent : ergo habent potestatem etiam in isto: ergo habent claves, quia non nisi per claves operantur in isto sacramento,

3. Item, Omnia excellentius in natura operantia faciunt actum forme, qua non disponuntur : sicut Jupiter calefacit, et humectat, et tamen non est calidus nec humidus : et Mars immoderate calefacit et exsiccat, et tamen non est calidus nec siccus, etsic de aliis. Cum igitur principia gratiae non sint minus efficacia principiis nature, potest aliquis operari ad peccatorum dimissionem, cui peccata non sunt dimissa,

4, Item, In officiis humanis non refert, utrum claviger consentiat in distributionem eorum quae clavibus recluduntur, vel dissentiat, dummodo dominus velit dispensare : ergo similiter est hic in clavibus divinis : ergo non refert sive bonus sive malus sit minister, dummodo bonus sit Dominus.

Responsio. Dicendum, quod boni et mali sacerdotes habent clavem, si habent jurisdictionem : habent etiam clavium exsecutionem.

AD PRIMUM ergo contra, dicimus quod duo Dominus laudavit in Petro, scilicet dignilatem ad clavem percipiendam, et veritatis fidei soliditatem +: sed tamen clavis perceptionem non fundavit nisi super alterum illorum, scilicet super fidei veritatem. Et verum est, quod omnis sacerdos in forma fidei et fidelium ordinatus, accipit claves, sed ad damnationem suam accipit, si non est bonce vite et scientiae sufficientis..

Av auiup dicendum, quod intelligitur quantum ad inhabitantem gratiam, et non quantum ad operationem gratiae gratis date. ,

Ad aliud dicimus, quod auctoritas illa loquitur in his qui ex habitu immundities operantur : et haec sunt mala opera, et mala exempla. Et hoc patet per illud quod ibi sequitur, Eccli. xxxiv, 4: Fé a@ mendace quid verum dicetur : quia a mendace possunt multa vera dici : sed nihil verum dicit, ex habitu mendacii loquens.

Ad aliud dicimus, quod membra columbe sunt duplicia, scilicet quantum ad motum, et quantum ad sensum : hujusmodi ergo Prelati sunt membra columbe quae moventur tantum ad utilitatem aliorum : sed non sentiunt per experimentum gratiam columbe vivificantis in spiritu.

Ad aliud dicimus, quod licet ita sit in inferioribus elementis et elementatis, in superioribus tamen non est. verum, ut probat objectio in contrarium facta. Vel aliter et melius dicendum, quod illud simile ostendit quales debeant esse digni ministri, et non quales sint necessario : quia’non nisi per accidens potest aliquid cooperari ad suum contrarium, sicut dicit Philosophus in Il Meteororum, quia magis calidum esse quandoque cooperatur ad majus frigus : sicut nubes calida rara est, et rarum undique recipit circumstans frigus, propter quod fit, quod frigus magis profundatur in tali nube, et solidatur in grandines : tamen ex alia minus calida non nisi pluvia generatur : quoniam non est generale in natura quod adducitur pro simili.

Ad aliud dicimus, quod tales non inhabitat Christus : quia non dicitur inha-~ bitare nisi quos inhabitat per gratiam gratum facientem : sed in aliis est, sed non inhabitat. Et-quod hoc non sit inconveniens, patet : quia in quibusdam solum est per operationem miraculorum et prophetiae, et tamen membra sunt diaboli : et per asinam operatus est, et tamen asinam non habitavit : et ideo nihil facit hoc quod adducitur de epistola II ad Corinth. vi, 15, quia ibi loquitur Apostolus de illis, qui putabant in pec- catis Deum haberi per gratiam inhabi : tantem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12