Text List

Articulus 15

Articulus 15

An Caiphas bene dicatur prophetasse ?

ARTICULUS XV. An Caiphas bene dicatur prophetasse ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, C, post medium: "Cum esset pontifex anni illius, prophetavit, etc."

Videtur hoc falsum: quia Glossa super epistolam I ad Corinth. xi, 2, dicit: "Propheta non est nisi ab intellectuali visione :" sed ille non habuit visionem intellectualem, quia non sic intellexit quod dixit, ut dicit Evangelista Spiritum sanctum intellexisse : ergo non prophetavit. ,

2. Item, Daniel. x, 1: Intelligentia opus est in visione. Cum igitur iste in- telligentiam non habuit, non prophetavit,.

3. Item, Videtur falsum quod dicit: Evangelista : "Hoc autem a se metipso non dixit": quia qui dicit falsum et pecca. tum, dicit a semetipso: iste dicit falsum et peccatum : ergo, etc. PRoBATIO prima, Joan. vit, 44: "Cum loquitur mendacium, ex proprits loguitur". Probatio secunde . est: quia cum diceret, "Expedit", etc., in tellexit de utilitate temporali, et de morte’ iniqua Christi: et hoc modo falsum est; ergo, etc. ,

Responsio. In dictione Caiphe quatuor fuerunt, scilicet dicentis intentio quae movet dicentem, et dicentis intellectus:. quem ipse in verbis intellexit, et modus talis verborum per quem dixit, et ipsa vox quam dixit. Primum horum fuit iniquum, secundum falsum, et neutrum a Spiritu sancto. Sed tertium fuit a Spiritu sancto. Cum enim voluit dicere, rexit dictionem Spiritus sanctus, ut tali modo exprimeretur, in quo pronuntiaretur necessitas passionis Christi. Vox autem ipsa relata ad exemplar aeternum, unum sensum verum pretendit Christi fidelibus : sed relata ad intellectum et. intentionem dicentis, allum sensum praetendebat infidelibus. Unde dicendum adid quod refert Evangelista, quod a semetipso non diztt : et debet intelligi cum precisione, ut sit sensus, quod tantum a semetipso non dixit.

Ad pRimuM ergo dicimus, quod Pro- ~ pheta non fuit. Sed non sequitur, si Propheta non fuit, quod ergo non pro~ phetavit.: sicut asina rationale animal non fuit, sed actum rationalis animalis habuit*: et aliquis qui cantor non est, quandoque tamen cantat.

Et per hoc etiam patet solutio ad aliud : quia in visione constituente pro- . phetiam, opus est intelligentia, sed non in omni visione prophetantis: quia sic omnis visio prophetica esset intellectua- lis: et hoc falsum est, quia secundum A hoc evacuarentur duo genera visionum, scilicet corporalis, et spiritualis. Ad atiup patet solutio per distinctionem in principio positam.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 15