Text List

Articulus 16

Articulus 16

An heretici vel mali prelati Christiani conferant benedictionem ?

ARTICULUS XVI. An heretici vel mali prelati Christiani conferant benedictionem ?

Deinde queritur de verbis Malachie, ibi, D, "Maledicam benedictionibus, etc." Ex hoc et aliis quibusdam inductis vi- detur, quod heretici et mali Christiani prelati, nullam conferant benedictionem: tamen hoc supra in tractatu de bapéismo et Eucharistia improbatum est, ubi agitur de baptismo dato ab hereticis, et de Eucharistia consecrata ab illis.

SED CONTRA: Hereticus baptizat et baptizatum est, confirmat et confirmatum est, et sic de aliis: ergo etiam si excommunicat et excommunicatum est, et absolvit et absolutum est, quod falsum est.

Responsio. Cum dicitur: Maledicam benedictionibus vestris, intelligitur virtute grammatice per pronomem discretum vestris, id est, quae ita vestre sunt, quod non mee: suis enim Dominus numquam maledicit. Constat autem, quod in sacramentis solus Deus per se operatur intus, sed homo ministerium facit extra : etideo effectus sacramentorum, non hominis, sed Dei sunt benedictiones. Sed non sequitur, baptizat et baptizatum est, . etc. : ergo si excommunicat excommu-. nicatum est, etc. : quia excommunicatio est jurisdictionis quae est hominis, et fit in ea actus hominis Prelati et habentis' jurisdictionem super alios homines : et’ ideo iste actus quandoque maledicitur a. Deo et benedicitur: benedicitur quando” hereticus maledicit excommunicando : et maledicitur, cum benedicit absolvendo.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 16