Articulus 24
Articulus 24
An in lege veteri per cerimonialia dimittebantur venialia ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, E, paulo post : "Nam venialia remittebantur per cerimonias."
Contra: Nullum peccatum dimittitur non habenti gratiam: sed isti non habebant gratiam : ergo nullum peccatum eis dimittebatur.
Responsio. Dicendum, quod non dicit dimitterentur, sed quia putabant dimitti, eo quod secundum legem non puniebantur.
Nota etiam, quod cerimonie dicuntur acarie quod est ligni putredo, et mene quod est defectus : quia deficientia erant mandata nullum usum habentia nisi significandi: unde fecerunt quidam sic dicentes : ,
Ex carie mene cerimonia contrahit ortum. Mene defectus, caries putredo vocatur. Sed quia Tullius et alii gentiles Philosophi cerimonias habebant, et nullum usum intelligebant significationis : videtur falsum esse quod dicunt. Dicit enim Tullius, quod religio est species justitic et hanc diffiniens dicit, quod sit virtus que cuidam nature superiori quam divinam vocant, curam cerimoniamque affert. Et ideo omnis cultus divinus dicitur cerimonia : et dicitur a munia et Cerere quae est Dea frugum : pro necessitate enim frugum inventus est primo cultus divinus : et ideo a Cerere in omnes divinos cultus est vocabulum transsumptum.
On this page