Text List

Articulus 23

Articulus 23

An Deus juste liberavit meretricem, non invento qui projiceret primum lapidem ?

ARTICULUS XXIII. An Deus juste liberavit meretricem, non invento qui projiceret primum lapidem ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, E, post initium: "Ideo enim liberavit peccatricem *, quia non erat. qui juste projiceret lapidem, etc."

Ex hoc videtur, quod si ibi fuisset aliquis justus, quod illi precepisset quod lapidasset eam.

Quod si concedatur, contra erit quod dicitur, Ezechiel. xvi, 23: "Numquid voluntatis mee est mors impii? dicit Dominus Deus : et non ut convertatur a viis suis, et vivat". Et, Osee, vi, 6: "Misericordiam volui, et non sacrificium : et scientiam Dei plus quam holocausta."

Ad Hoc dicendum, quod sine dubio etiamsi justi fuissent, Dominus ad pe- nitentiam voluisset vivere adulteram : sed ad presentes utebatur simulationis modo, ut confunderet, et erubescentes ad fidem sui et poenitentiam inclinaret.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 23